Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die XV mensis iunii MMXXI Nuntii Latini - Die XV mensis iunii MMXXI 

Nuntii Latini - Die XV mensis iunii MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Summus Pontifex: Non stipes dentur oportet, sed dividere decet!
Modus vivendi mutandus est, ut aliter paupertas toto orbe diffusa cum assiduitate pugnanda sit, quae Coronae pandemia iterum graviter accrevit. Summus Pontifex his verbis, quae in nuntio suo occasione data diei quintae pauperum die Lunae in Civitate Vaticana proposito adhibentur, christianos civitatesque ubique terrarum compellavit. Dies hic mundanus a Francisco Papa constitutus hoc anno in diem IV mensis Novembris incidet.

 

Quidam Corea meridiana ortus novus fit Praefectus Congregationis pro Clericis
Summus Pontifex Franciscus Episcopum Lazarum You Heung-sik, Corea meridiana ortum, novum constituit Praefectum Congregationis pro Clericis, ut Sedes Apostlica die Veneris seu sexta notum fecit.

Summus Pontifex Cardinalem Marx ab officio non amovit
Summus Pontifex Franciscus non accepit Cardinalis Reinhardi Marx petitionem,  qua officio suo archiepiscopi Monacensis Frisingensis renunitaret. Hoc patet ex litteris a Summo Pontifice ad Marx missis, quae Sedes Apostolica die Iovis seu quinta in medium protulerat.  

Übersetzung:

15. Juni 2021

Papst Franziskus: Nicht Almosen geben, sondern teilen!
Es gilt, den Lebensstil zu ändern, um „auf andere Art“ die weltweite Armut nachhaltig zu bekämpfen, die mit der Corona-Pandemie nochmals dramatisch angewachsen ist. Dieser Appell an Christen wie Staaten in aller Welt kommt von Papst Franziskus in seiner Botschaft zum V. Welttag der Armen, die am Montag im Vatikan vorgestellt wurde. Der von Papst Franziskus eingerichtete Welttag fällt in diesem Jahr auf den 14. November. (14.6.2021)

Südkoreaner wird neuer Präfekt der Kleruskongregation 
Papst Franziskus hat den südkoreanischen Bischof Lazarus You Heung-sik zum neuen Präfekten der Kleruskongregation ernannt. Das gab der Vatikan an diesem Freitag bekannt. (11.6.2021)

Papst belässt Kardinal Marx im Amt
Papst Franziskus nimmt das Rücktrittsgesuch von Kardinal Reinhard Marx als Erzbischof von München und Freising nicht an. Das ergibt sich aus einem Brief des Papstes an Marx, den der Vatikan an diesem Donnerstag veröffentlichte. (10.6.2021)

15 Juni 2021, 09:37