Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die XXVII mensis aprilis MMXXI Nuntii Latini - Die XXVII mensis aprilis MMXXI 

Nuntii Latini - Die XXVII mensis aprilis MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Summus Pontifex die terrae adhortatus est: „Limitibus illidimus“
Franciscus Papa magni ducit fovetque omnia incepta rei publicae rectorum, ut ambitus hominum servantur, imprimis in Civitatibus Unitis Americae Septentrionalis peracta, in quibus Ioanne Biden paeside auctore caeli statui protegendo studiose incumbitur. Papa ad summi gradus conventum de caeli statu protegendo in interrete habitum nuntium televisificum misit. Dixit Ecclesiae caput: „Instrumenta habemus. Tempus est agendi, limitibus illidimus.“

 

Cardinalis Koch, cui cura est oecumenismi, „Chartam Oecumenicam“ laudavit
Ab annis XX  "Lex fundamentalis de motu oecumenismi in Europa”, quae “Charta Oecumenica” vocatur, viget. Hoc documentum Cardinalis Romanae Curiae, ille Kurt Koch, natione Helveticus, praedicavit, cum occasione data cuiusdam sollemnitatis alumnorum universitatis Friburgensis necnon laborum associationis ecclesiarum christianarum Helvetiae interrete peractae orationem haberet. … "In hac Charta Oecumenica constituitur, ut postulata peragantur. “Quae non tantum partibus oecumenismi, sed etiam sibimetipsi exhibentur omnibus quidem partibus oecumenismi inter se consociatis”, Cardinalis Koch explicavit.

Übersetzung:

27. April 2021

Papstappell zum Tag der Erde: „Wir sind am Limit!”
Franziskus schätzt und unterstützt jede politische Bemühung, die Umwelt zu retten – gerade auch aus den USA, die sich unter Präsident Biden erneut dem Klimaschutz verschreiben. Zum Online-Klimagipfel, den US-Präsident Biden Donnerstag und Freitag ausgerichtet hat, schickte der Papst also eine Videobotschaft. „Wir haben die Mittel. Es ist Zeit zu handeln, wir sind am Limit”, sagte das Kirchenoberhaupt darin.  (23.4.2021)

Ökumene-Kardinal Koch würdigt „Charta Oecumenica“
Seit 20 Jahren gibt es das „Grundgesetz der ökumenischen Bewegung in Europa“, die sogenannte „Charta Oecumenica“. Der Schweizer Kurienkardinal Kurt Koch hat das Dokument jetzt gewürdigt. Er sprach auf einem Online-Festakt der Uni Fribourg und der Arbeitsgemeinschaft Christlicher Kirchen Schweiz. …Die „Charta Oecumenica“ besteht aus Selbstverpflichtungen. „Mit diesen Selbstverpflichtungen werden nicht einfach Forderungen an die ökumenischen Partner gestellt, sondern Postulate an sich selbst gerichtet. Freilich in solidarischer Gemeinschaft mit allen ökumenischen Partnern“, sagte Koch. (23.4.2021)

27 April 2021, 12:00