Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die XXVI mensis ianuarii MMXXI Nuntii Latini - Die XXVI mensis ianuarii MMXXI 

Nuntii Latini - Die XXVI mensis ianuarii MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Franciscus Papa fortitudinem diurnariorum laudavit
In suo nuntio de die quinquagesimo quinto instrumentorum communicationis socialis toto orbe terrarum celebrato Summus Pontifex gratias egit „de fortitudine industriaque tantorum diurnariorum, cum verbi gratia nostris diebus aliquid de gravibus condicionibus eorum, qui numero pauciores in diversis orbis partibus persecutionibus premuntur“. Diurnarios, eos, qui apparatibus impressioni televisificae aptis utuntur, editores cinematographicos et spectaculi cinematographici dispositores „saepe in gravia pericula se committentes“ laborare Papa laudans scripsit.  „Tota societas populique potestas omnium rerum nocerentur, si horum voces conticescerent.“

 

Sedes Apostolica pristinos argentariae moderatores carcere damnisque sarciendis damnavit
Is, qui olim argentariae Sedis Apostlicae compendiariis litteris „IOR“ appellatae praefuit, eiusque auxiliatores carcere damnisque sacriendis damnati sunt. Tribunal Sedis Apostlicae ad conclusionem pervenit argentariae moderatores pecuniae male partae collocationis teneri. At sententiae nondum in rem iudicatam transierunt.

De pace reconciliationeque in Civitatibus Unitis Americae Septentrionalis et in mundo fovendis
Franciscum Papam spes tenet novum praesidem Civitatum Unitarum Americae Septentrionalis, Josephum Biden nomine, „pacem reconciliationemque“ et in Civitatibus Unitis Americae Septentrionalis et in mundo fovere posse. Hoc desiderium in quadam expistula a Summo Pontifice ad successorem Donaldi Tramp auspicalis salutationis causa missa exprimitur, quam Sedes Apostolica, cum Josepho Biden munus committeretur, in vulgum edidit.

Übersetzung:

26. Januar 2021

Papst Franziskus würdigt Mut von Journalisten
In seiner Botschaft zum 55. Welttag der Medien bedankt er sich ausdrücklich „für den Mut und den Einsatz so vieler Medienschaffender, wenn wir heute zum Beispiel etwas über die schwierige Lage verfolgter Minderheiten in verschiedenen Teilen der Welt erfahren“. Journalisten, Kameraleute, Filmeditoren und Regisseure arbeiteten „oft unter großen Gefahren“, notiert Franziskus anerkennend. „Es wäre ein Verlust für die gesamte Gesellschaft und für die Demokratie, wenn diese Stimmen verschwinden würden.“ (23.1.2021)

Vatikan verurteilt Ex-Bankchefs zu Haft und Entschädigung
Ein früherer Präsident des vatikanischen Geldinstituts IOR und zwei seiner Helfer sind im Vatikan zu Haftstrafen und Entschädigungszahlungen verurteilt worden. Das Vatikan-Tribunal kam zu dem Schluss, die Bankmanager hätten sich der Geldwäsche, der Unterschlagung und der schweren Veruntreuung schuldig gemacht. Die Urteile sind noch nicht rechtskräftig. (22.1.2021)

„Frieden und Versöhnung in USA und Welt fördern“
Franziskus hofft, dass der neue US-Präsident Joe Biden „Versöhnung und Frieden“ in den USA und weltweit fördern kann. Das steht in einem Glückwunschschreiben des Papstes an den Nachfolger von Donald Trump, das der Vatikan zeitgleich zu Bidens Amtseinführung in Washington veröffentlichte. (20.1.2021)

26 Januar 2021, 12:00