Busca

Gravação do boletim em latim Gravação do boletim em latim 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

Um resumo do boletim de hoje: o Papa operado no Gemelli por problema intestinal; na Audiência Geral Francisco convida os crentes das várias religiões a se unirem à oração pela paz; a missão do cardeal Zuppi na Ucrânia, entre reuniões de cúpula e oração em Bucha

“HEBDÓMADA PAPAE”

NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE

Die decimatio mensis Iúnii anno bismillésimo vicésimo tértio

 

(TITULI)

Apud valetudinárium Gemelli in abdómine sectus est Póntifex. Quod felíciter evénit. Ipse vigil est ac líbere se gerit.

In Audiéntia Generáli ait Francíscus: pótius quam instruméntis, córdibus Ecclésiae opus est ad Deum trahéntibus. Cohortátur ipse diversárum religiónum credéntes, ut precatióni pro pace adhaéreant.

In Ucráinam Cardinalis Zuppi missus est pacis conciliándae causa, auctoritátes íbidem conventúrus et Buchae precatúrus.

Clique para ouvir o boletim em latim

Salútem plúrimam cunctis vobis auscultántibus dicit Catharína Agorelius quibus núntii Latíni perferúntur.

(NOTITIAE) 

Die séptimo mensis Iúnii sub vésperum laparotómiam súbiit Póntifex una cum abdóminis paríete ficto, áddita próthesi. Quae ómnia felíci cum éxitu nulláque implicatióne tribus círciter horis perfécta sunt. Refert Alexánder De Carolis:

Primam noctem post chirúrgicam sectiónem quiétus transégit Póntifex, spíritum per se ducens. Quod medicórum manípulus Polyclínici Gemelli réttulit, ubi tres horas Francíscus heri vésperi chirúrgicae in intestinórum parte sectióni subiéctus est, quam médici praetéritis diébus statuérunt, qui Summum Pontíficem curant. Laparotómia necésse fuit, cum difficultátes nonnúllae obveníssent, quas suboccludéntia quaedam attulérunt idéntidem dolentérque occuréntia. Illam apud sanitátis domum commorátio diutúrnior erit, ut post sectiónem cursus próspere procédat atque plenum córporis offícium restituátur. Primae suetaéque recognitiónes, féria sexta, die octávo mensis Iúnii efféctae, «bonae» hábitae sunt. Audiéntiae omniáque, quae usque ad diem duodevicésimum mensis Iúnii praestitúta erant, aboléntur. In brevilóquio quodam cóchlea Póntifex Francíscus Papa hortátus erat, ut Deo «probatiónes ac dolóres nostri offerréntur».

Ex sancta Terésia a Iesu Infante, Ecclésiae doctóre, apostólici stúdii testimónium erúitur, quod catechésis in Audiéntia Generáli hábitae príncipem óbtinet locum, quam féria quarta praetérita enuntiávit Francíscus Papa, ántequam valetudinárium Gemelli ádiit. Refert Monia Parente

Sancti Antónii abbátis templum in Esquíliis Romae a die sexto usque ad diem sextum décimum mensis Iúnii relíquias recípiet sanctae Terésiae Lexoviénsis eiúsque paréntum, at, Audiéntia interveniénte Generáli, die séptimo mensis Iúnii, urna una cum relíquiis sanctae, quae “missiónum patróna” est proclamáta, in sacra área Fori Petriáni pósita est. De iis cógitans, quae Francogállica sancta uti missiónum patróna consummávit, Francíscus dixit eídem Lítteras Apostólicas se dicatúrum esse, centésimo et quinquagésimo ab eius ortu obveniénte anno, qui hoc anno bismillésimo vicésimo tértio íncidit. Audiéntiae sub finem variárum confessiónum religionúmque credéntes hortátus est Póntifex, ut incéptum complecteréntur, cui títulus «Moméntum unum pro pace», die octávo mensis Iúnii hora tértia décima celebrándum, ad peténdam pacem in Terra Sancta, Ucráina ac in univérso terrárum orbe.  

(NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE)

Cardinális Matthaéus Zuppi, Conferéntiae Episcopórum Itáliae Praeses, a die quinto ad diem sextum mensis Iúnii Kióviam invísit, ad collóquia habénda cum primóribus civílibus religiosísque Natiónis, ubi nefástum géritur bellum. Sancta Sedes paucis verbis edíxit colloquiórum éxitum et eósdem Ucráini pópuli expértos dolóres Francísco Papae relátos iri et útiles fore, ut quaedam ália incépta suscipiántur.

Haec habúimus quae dicerémus; próxima hebdómada vos opperiémur.

Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui

11 junho 2023, 08:00