Busca

Vatican News
Locutor grava notícias da semana em latim Locutor grava notícias da semana em latim 

Hebdomada Papae, o boletim de notícias do Vatican News

O resumo das notícias em latim desta semana: o Papa aos poderosos da terra: em nome de Deus, mudem o sistema de morte; o convite de Francisco à saúde católica para que não siga a lógica do lucro; no dia 12 de novembro o Pontífice encontrará os pobres em Assis.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

die vicesimo tertio octobris anno bis millesimo vicesimo primo

23 ottobre 2021

Terrae primóribus Póntifex: in nómine Dei, mortis ratiónes commutáte.

Cathólica institúta públicae salútis provehéndae Francíscus cohortátur, ne lucri propósitis inserviátur.

Die duodécimo mensis Novémbris Assisii Póntifex convéniet páuperes.

Felícem exóptat diem Alexánder De Carolis ómnibus haec verba, lingua Latína proláta, audiéntibus.

(SERVIZI)

Clique para ouvir o boletim em latim

n televisífico quódam núntio particípibus quarti occúrsus mundiális Mótuum Populárium die sexto décimo superióris mensis Octóbris trádito, terrae primóres ácriter Francíscus cohortátus est, ut operéntur iustióri, solidarióri ac fraternióri terrárum orbi obtinéndo. De plura complecténte fervidóque sermóne ágitur, quo certa quaedam postulávit proposuítque Summus Póntifex. Narrat Amadǽus Lomonaco:

Natiónum páuperum débitórum obliterátio, armórum reiéctio, finis aggressiónum poenarúmque, licentiárum ex iure liberátio ut omnes ad vaccína accédere possint. Duo ínsuper quaedam statim faciénda, vidélicet salárium mínimum et óperis diéi imminútio. Has per cohortatiónes «in nómine Dei significátas», occasiónem nactus est Summus Póntifex quarti occúrsus mundiális Mótuum Populárium, ut qui in terrárum orbe públicam rem minístrant conciténtur «ad mortis ratiónes» commutándas. Futúrum non est – argumentátur Póntifex –  id quod «seiunctióni et inaequalitáti, eiectióni vel neglegéntiae nítitur», itémque «privilégii cúltui». Datur e contra si solidarietátis ac subsidiarietátis in bonis nitátur, et «vox géntium longinquárum audiátur».  

Die lunae praetérito, in Civitáte Vaticána Francíscus legatiónem admísit Operis Fundáti Campi Biomédici, arguméntum explánans christiánae mentis quae ad morbum áttinet et curam. De vaccínis confirmávit: remédia digne sunt distribuénda, non tamquam pia eleemósyna”. Refert Catharína Agorelius:

Humána persóna in aegrótis curándis príncipem locum obtinére debet, ad testándum nullam vitam esse indígnam quae vivatur ac potíssimum ante lucra ponéndas esse necessitátes illíus qui sanitátem amísit. Haec cum particípibus Operis Fundáti Campi Biomédici disséruit Francíscus Póntifex. Amor – áddidit – praestántius est iudícium illis qui in pública salúte operántur, qui éfficit ut medicína  in “artem” quandam convertátur quae «cognitiónem et compassiónem coniúngit, negotiótum perítiam ac pietátem, habilitátem et empátheiam». Ante «lucrum consequéndum» – iteravit Francíscus – aegrotórum necessitátes adsunt.

(NEWS)

Ampléxus, precátio, aliquid témporis páuperes audiéndi. Haec príncipem locum óbtinent die duodécimo mensis Novémbris, cum Póntifex Assísii círciter quingéntos hómines convéniet ex univérsa Európa. Privátus erit occúrsus ad Diem mundiálem páuperum parándum ipsúmque die quartodécimo mensis Novémbris agéndum.

Haec háctenus. Grátias vobis reférimus audiéntibus. Próxima hebdómada rursus adérimus.

24 outubro 2021, 08:04