Busca

Vatican News
A gravação do Boletim em Latim Hebdomada Papae A gravação do Boletim em Latim Hebdomada Papae 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

O resumo das notícias do Vaticano em latim na edição deste domingo: Papa Luciani: com milagre reconhecido, será proclamado beato. Francisco abre o Sínodo: não é uma convenção eclesial, mas um evento de graça. Por fim, o discurso do Papa às religiosas: vocês são uma presença viva na Igreja como mulheres e batizadas.

“HEBDÓMADA PAPAE”

Notítiae Vaticánae Latíne rédditae

Die décimo sexto mensis Octóbris anno bis millésimo vicésimo primo

 

(TÍTULI)

Papa Luciani, miráculum eius comprobátum est: beátus proclamátus erit.

Francíscus Papa init Sýnodum: haud est quidam occúrsus ecclesiális, sed grátiae evéntus.

Papa soróribus: estóte praeséntia viva in Ecclésia, útpote mulíeres et baptizátae.   

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latína lingua prolátos dicit Márius Galgano.

Ouça o boletim em latim

(NOTÍTIAE PRAECÍPUAE)

Papa Francíscus facultátem dedit Congregatióni de Cáusis Sanctórum promulgándi Decrétum de mira sanatióne, intercessióni Ioánnis Páuli Primi tribúta, Summi Pontíficis qui cor pópuli áttigit. Refert nobis Alexánder De Carolis.

Ágitur de sanatióne quae die vicésimo tértio mensis Iúlii anno bis millésimo undécimo Bonoaërópoli evénit, cuiúsdam puéllae úndecim annos natae, sicut Dicastérium refert, afficiebátur gravi morbo et in fine vitae degébat. Incéptum invocándi Papam Luciani sumptum erat a curióne paroeciae ad quam nosocómium pertinébat, cui ille devotíssimus erat. Póntifex ergo Sereníssimus próximus iam est Beatificatióni et nunc tantum exspectátur diem, qui a Francísco Papa statuétur.

In Missa apud Basílicam Petriánam celebráta, die domínica qua inítum est iter synodále, Francíscus adhortátur ut in auditióne ponámur ad occuréndum Dómino et áliis, nullo restrícto corde. Ante eucharísticam celebratiónem, Papa salutávit sorórem columbiánam quae in Máliam abláta est et nupérrime liberáta. De his refert Mónia Parente.

“Utrum prompti sumus ad experiéndum iter an, timentes novitátes, málumus secédere in excusatiónes ‘inutilitátis’ vel ‘consuetúdinis’? Quǽstio, quam Papa Francíscus pósuit in Missa pro inítio Sýnodi in Basílica Petriána, centrum est húius congréssus de collegialitáte Ecclésiae, quae iníta est die domínica et concludétur coetu episcopórum autúmno anni bis millésimi vicésimi tértii. “Sýnodum fácere incédere vult super eándem viam, simul”, uti Papa éffert, adiúngens tria verba et mores: “occúrere, audíre, discérnere”.

(NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE)

In Audiéntia generáli Papa elátius expréssit libertátem a Christo resurgénte datam haud conflígere erga cultúras et mores tradítos atque temptatiónem uniformitátis seu “uníus exempláris culturális”, genuísse innúmeros “erróres in evangelizándo”.

Francíscus Papa suscépit religiósas Congregatiónis Sanctae Ioánnae Antídae Thouret, in capítulo generáli adunátas, cuius inítium cóngruit cum iníto itínere synodáli: “Synodálitas, strénuum calcar est étiam Institútis vitae consecrátae. Vivere sollicitúdinem et egénos audíre: haec Ecclésiam aedíficant”. “Útpote mulíeres et baptizátae” praeséntia “viva” et “quae substítui nequit” estis in Ecclésia.

Finis fit húius editiónis, conveniémus próxima hebdómada

17 outubro 2021, 08:30