Busca

Vatican News
O boletim em latim do Vatican News O boletim em latim do Vatican News 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

O resumo das notícias do Vaticano em latim: em primeiro plano, a Audiência Geral do Papa centrou-se na oração, “o respiro que dá sentido a cada ação”. Depois, a Solenidade do Corpus Christi com o apelo de Francisco à Igreja não como um círculo fechado dos perfeitos. Para encerrar, a mensagem em vídeo do Fórum sobre a Amoris laetitia e o convite a envolver os leigos e as famílias na pastoral

“HEBDÓMADA PAPAE”

Notítiae Vaticánae Latíne rédditae

Die duodécimo mensis Iúnii anno bis millésimo vicésimo primo

(TÍTULI)

In audiéntia generáli Papa recordátur oratiónem haud ritualísmum esse, sed hálitum qui donat sensum cuíque actióni.

Celebrátio Eucharística Francísci Papae in Sollemnitáte Sanctíssimi Córporis et Sánguinis Christi: Ecclésia non est círculus cláusus perfectórum.

Núntius televisíficus Pontíficis Adhortatióne Apostólica Amóris laetítia concitátus: implicáre christifidéles familiásque in ópera pastoráli.

Felícem diem ex corde exóptat Catharína Agorelius ómnibus vobis haec verba audiéntibus editiónis nuntiórum radiophonicórum língua Latína prolátae.

Ouça e compartilhe!

(NOTÍTIAE PRAECÍPUAE)

In audiéntia generáli die nono mensis Iúnii hábita, Francíscus Papa rursus locútus est de perseverántia in oratióne, adfírmans haud humánum esse si tempus non invénitur ad conveniéndum cum Deo. Alexánder De Carolis réttulit.     

“Hálitus numquam desístit, neque cum dormímus; orátio áutem hálitus vitae est”. De perseverántia in oratióne arguméntum erat catechésis Papae in audiéntia generáli in Área Sancti Dámasi hábita. Explórans quómodo perseveránter orátur, Papa primum addúxit verba Sancti Páuli ex Prima Epístula ad Thessalonicénses: “Sine intermissióne oráte, in ómnibus grátias ágite”. “Orátio quae aliénat nos a perspicuitáte vitae fit spiritualísmus”, vel “ritualísmus”, elátius asséruit Papa, adnótans quod orátio “est quaedam spécies régulae musicális, ubi nosmet ipsi melódiam nostrae vitae pónimus”, et sic servátur “amor christiánus quem Deus a nobis exspéctat hoc in círculo inter fidem, vitam et  oratiónem”.     

In celebratióne Sollemnitátis Sanctíssimi Córporis est Sánguinis Christi, ad Altáre Cathédrae in Basílica Sancti Petri, Francíscus Papa dixit “Ecclésiam áulam mágnam opórtet esse” atque “accipiéntem omnes”. Refert nobis Olga Sakun.

“Ecclésia perfectórum” cella est quaedam ubi pro némine fit spátium, dum necésse est áula magna fiat in quam omnes accédere possunt. Haec est mens Papae in Missa Sollemnitátis Sanctíssimi Córporis et Sánguinis Christi, die sexto mensis Iúnii celebráta in Basílica Vaticána. Haec, de áula magna, una est de tribus imagínibus quae propósitae sunt in Evangélio Sollemnitátis, quo Póntifex usus est ut exórdio meditatiónis in homília sua. Ália imágo réfert virum qui hýdriam aquae portat: “Fiámus Ecclésia quae sitim súscitat et aquam portat”, adhortátus est Francíscus Papa, in fine fáciens interpretatiónem tértiae imáginis: Iesu, qui “Semet ipsum frangit” in Eucharístia. Debémus, ait Papa, nostram vitam frángere in solidarietáte, “ut mundus per nos vídeat magnitúdinem amóris Dei”.

(NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE)

“Evangelizátio non est munus elécti coetus hóminum”, confirmávit Papa in núntio televisífico participántibus congréssus per Interréte hábiti, sub título: “Úbinam sumus in applicánda Adhortatióne Apostólica Amóris Laetítia?” Plus quam trecéntos quinquagínta delegátos óperae pastorális familiáris participántes congréssum a Dicastério pro Christifidélibus, Família et Vita inchoáto, a die nono usque ad diem duodécimum mensis Iúnii, Francíscus Papa invitávit ad iniungéndum cóniuges, saepe iam parátos, ad “fovéndam compositiónem textílis ecclesiális”.     

Finis fit húius editiónis, conveniémus íterum próxima hebdómada.

13 junho 2021, 08:30