Busca

Vatican News
As notícias em latim são divulgadas todos os sábados pelo Vatican News As notícias em latim são divulgadas todos os sábados pelo Vatican News 

Hebdomada Papae: o boletim de notícias em latim do Vatican News

As notícias do Vaticano em latim, com tradução em italiano. Na edição deste sábado, 05 de junho: o Papa reza para que todos tenham a oportunidade de se vacinar em breve. Francisco na Audiência Geral: a grande certeza é que Jesus não para de rezar por nós, e por fim, a videomensagem do Papa Francisco com a intenção de oração do mês de junho: "Casar é algo maravilhoso, requer paciência, mas vale a pena".

HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

5 giugno 2021

(TÍTULI)

Rogat Papa, ut ómnibus quam primum detur facúltas ad vaccínum confugiéndi.

Francíscus in Audiéntia Generáli: haec res certíssima est, quod Iesus numquam pro nobis désinit oráre.

Póntifex: matrimónio iungi pulchrum est, póstulat patiéntiam, sed óperae est prétium.

Omnibus vobis cómiter salútem dicit Maríus Galgano: optáti audiátis hanc editiónem nuntiórum latína língua prolatórum.

(NOTÍTIAE PRAECÍPUAE)

Rosárium pro fine pestiléntiae in Hortis Vaticánis recitátum conclúsit cursum oratiónis in Sanctuáriis quinque Continéntium. Francíscus, in oratiónem secédens coram imágine «Dóminae Nostrae noda solvéntis», expetívit, ut María noda expédiat nimii amóris nostrum et frígoris ánimi, belli et violéntiae. Síngula enárrat Rosárius Tronnolone:

Rosárium in Hortis Vaticánis actus últimus est cursus illíus spirituális mense maio indícti, scílicet trigínta et unum dies, quos Papa ipse die primo mensis máii in Basílica Vaticána Sancti Petri instítuit et fidéles cathólici et álii ex unoquóque loco orbis terrárum consecrárunt corónae mariáli – éminus vel in córpore – recitándae in summis Sanctuáriis natiónum suárum. E Nigéria ad Argentinam, e Philippínis ad Bélgium, ex Austrália ad Bosniam omnes oravérunt pro públicae salúti addíctis, pro illis qui labórem amisérunt vel carum mori vidérunt in parte valetudinárii remédiis redintegratiónis vitae suppeditándis, pro civitátibus in bello, pro consecrátis et presbyteris, pro futúro progénium, pro aegrótis et viro coronário afféctis.

Ouça e compartilhe

***

«Assídue rursus in vita Iesu emérgit orátio pro amícis» et «summum húius patiéntis exspectatiónis fastígium “trama” est amóris quae Iesus circa Petrum texit». Papa Francíscus ita dixit in catechési tradénda in Audiéntia Generáli féria quarta hábita in Cavaédio Damasiáno Palátii Apostólici. Res refert Olga Sakun:

In catechési tradénda Papa Francíscus recordátus est precis Iesu: «Máxima missiónis Iesu discrímina ardens productáque prex semper praecédit. Fídei haec recognítio meta vidétur, discípulis autem novum est inítium, cum Iesus dehinc missiónis suae quasi érigat modos, palam álloquens eos de passióne sua, morte et resurrectióne». Ad mentem Papae: «Iesus non modo vult nos orare sicut Ille orat, sed in se récipit nos, etiámsi conátus nostri precis omníno inánes atque irríti essent, preci tamen eius semper confídere posse» et cónscios esse «Iesum pro me orare». In vita prex Iesu pro unoquóque nostrum – dicit Papa – sústinet nos, qui úlcera sua osténdit, salútis nostrae pignus.

(NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE)

In visífico núntio cum voluntáte oratiónis mensis iúnii, Francíscus éxpetit, ut pro iuvénibus orémus qui matrimónio se accíngunt. Amor «sómnium Dei» est erga nos.

Constitutióne Apostólica «Páscite Gregem Dei» Francíscus librum sextum Códicis Iuris Canónici immútat. Opus hoc revisiónis Benedíctus Décimus Sextus incéperat. Puniúntur novae delictórum spécies. Textus novus expedítius est instruméntum correctiónis tempestíve adhibéndum «ad mala gravióra vitánda atque vúlnera humánae infirmitátis leniénda».

Haec ómnia sunt pro hac editióne; conveniémus íterum hebdómada próxima.

05 junho 2021, 12:40