Busca

Vatican News
As notícias em latim do Vatican News As notícias em latim do Vatican News 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

Uma síntese em latim de alguns fatos que foram importantes na agenda do Papa Francisco é apresentada semanalmente pelo Vatican News.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 1 (primo) mensis Maii anno 2021

(bis millésimo uno et vicésimo)

(TITULI)

Francíscus Póntifex: ex calamitáte cum Deo fraternitatísque ánimo iter dénuo suscípitur

Idem Póntifex in audiéntia generáli: meditári est sýnthesim reperíre

Arméniae Pontíficis donum tribútum ad pestiléntiam arcéndam

(NOTITIAE PRAECIPUAE)

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus dicit Márius Galgáno et bene felicitérque sit vobis audiéntibus núntios Latína língua prolátos.

Ascolta il radiogiornale in latino

Cum in audiéntiam Claríssas Pagánicae – qui est locus Aquilánus, terrae motu anno MMIX (bis millésimo undevicésimo) quassatus –  Francíscus Papa recíperet, ab ipsis quaesívit ut “praeséntia orans essent ac cons­ólans”, ad illos sustinéndos qui in se terrae motus vúlnera adhuc patiúntur. Rosárius Tronnolóne compósuit.

Claríssae, die lunae a Francísco Papa recéptae, studióse vim tenuérunt fídei, oratiónis, Bibliórum illórum, inter ruínas novem post menses repertórum, quae, hódie in capsa quadam vítrea pósita, in novo monastério exponúntur, quodque ex die nono praetériti mensis Mártii patet. Francíscus eas in audiéntiam récipiens, in ipsis eam agnóscit vim quae óritur, cum quis maióri dilectióni fidénter se commíttit ac tradit. Eásdem convéniens Papa sermónis textum tradit ac grátias agit de assídua precatióne necnon de céreo pascháli Cappéllae Domum Sanctae Martae donáto ac ipsárum pretiosárum mánuum decoráto.

***

Christiáno “meditári” est sýnthesim reperíre. Haec sunt Francísci Papae verba, enuntiáta ad catechésim in audiéntia generáli die Mercúrii in Civitáte Vaticána. Póntifex explicávit quid signíficet coram magna Revelatiónis página prostáre, ut nostra fíat, eáque item ex toto sumpta. Dicit Olga Sakun.

Christiánus, postquam Dei Verbum audívit, idem in se cláusum non tenet, quia Verbum illud “álterum líbrum” conveníre debet, quem Catechísmus Ecclésiae Cathólicae “librum vitae” appéllat. Id est quod fácere conámur, quotiescúmque Verbum meditámur. Sic sua in catechési de meditatióne est effátus Póntifex. Christus haud longe est, sed nobíscum commúnicat. Nulla est éius humánae ac divínae persónae effígies quae nobis locus fíeri non possit salutis ac felicitátis. Quodcúmque terréstris Iesu vitae moméntum, per precatiónis grátiam, fíeri potest nobis hodiérnum. Meditantes nos christiani Iesum convenímus.

(NOTITIAE BREVISSIMAE)

Benedíctio sanitátis rebus, a Francísco Papa datis, die domínico mane est impertíta apud Ordinariátum catholicórum Armenórum  Kanakáriae, in Arménia. Póntifex ad hanc Natiónem médica subsídia misit, ad aégros curándos, quos virus coronárium afflíxit.

Duodesexagésima Die mundiáli de precatióne pro vocatiónibus, Francíscus in Papáli Basílica Petriána Missae praéfuit ad sacerdotálem ordinatiónem novem diaconórum. Novos presbýteros monet ut propinquitátis, compassiónis ac Dei lenitúdinis hábeant ratiónem, recórdans item sacerdótium “haud esse honórum cúrsum sed servítium”.

Finis fit húius editiónis, conveniémus íterum próxima hebdómada.

02 maio 2021, 10:08