Busca

Vatican News
Locutor grava notícias da semana em latim Locutor grava notícias da semana em latim 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

O resumo de hoje: o noticiário em latim abre com o caminho sinodal ao qual toda a Igreja é chamada a partir do mês de outubro. Mensagem de vídeo de Francisco à 50ª Semana Nacional dos Institutos de Vida Consagrada da Espanha, “triste ver os institutos religiosos caírem nas ideologias de direita ou esquerda”. Por fim, a Semana Laudato Sì, para ouvir o grito da terra.

HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 22 (altéro et vicésimo) mensis Maii anno 2021

(bis millésimo uno et vicésimo)

(TITULI)

Synodále iter ex consequénti Octóbri mense incohatúrum nuntiátur.

Summi Pontíficis senténtia: triste esse vidére religiósa institúta in sinístras partes aut déxteras vergéntia.

Eiúsdem áltera senténtia: Hebdómadam Laudato si’ terrae clamanti destinári.

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus dicit Márius Galgano et felíciter vobis audiéntibus núntios Latína língua prolátos.

Clique para ouvir o boletim em latim

(NOTITIAE PRAECIPUAE)

In pervigílio Pentecóstes, quae est festus dies Spíritus Sancti, Francíscus Papa núntiat próximo mense Octóbri, synodále iter cunctam Ecclésiam susceptúram. Refert Rosárius Tronnolóne.

Synodále iter, quod Súmmus Póntifex indíxit, ad Sýnodum Episcopórum ducet, quae mense Octóbri anno bismillésimo tértio et vicésimo celebrábitur, cuius est arguméntum: “Ecclésia synodális. Participátio, commúnio ac míssio”. Synodálitas sibi vult una simul ambuláre, provocátio est ac spes Ecclésiae hoc tértio millénnio, quemádmodum Sýnodus Episcopórum planum fecit, synodále osténdens iter. Rátio est quaédam ecclesiális et pro hodiérno item mundo prophética. Nos omnes, Dei pópulus, auscultáre studémus: álius álium auscúltat et omnes Spíritum Sánctum. Vis haec dynámica communiónis effíciet ut máior sit nostrae christiánae vitae congruéntia utque ad ácriter Iesu Evangélium in mundo testándum nos impéllat.

***

Summus Póntifex Francíscus per núntium televisíficum inítium facit óperum quinquagésimae Hebdómadae nationális pro Institútis Vitae Consecrátae in Hispánia, quae per virtuálem ratiónem usque ad diem álterum et vicésimum mensis Máii acta est: est undequinquagésima vel quinquagésima”, quoniam anno praetérito agi non pótuit, istud assevérat suo in núntio Francíscus Papa. Reddit Olga Sakun.

Opórtet e “nímiis formis”, “timóribus” ac máxime “ideológiis” se expedíre, quia “triste est cérnere quómodo quaédam institúta, ad certam securitátem requiréndam, sui temperándi causa, in ideológias cuiúsvis géneris incíderint, sinistrárum, dexterárum, medianárum pártium”. Quocírca opórtet vivum praecípuum charísma servétur, quod est servándum, progrédiens quidem et crescens, tenens quod díctitat Spíritus, in história nempe témporum, in locis, in divérsis aetátibus, in divérsis condiciónibus”. Quod secum fert “discretiónem” et “oratiónem”, quóniam “praecípuum charísma sine apostólico ánimo servári non potest, id est sine itínere, sine discretióne ac sine oratióne”.

(NOTITIAE BREVISSIMAE)

Mariáli oratióne “Regína coéli” perácta, Francíscus Papa notum fecit “Hebdómadam Laudato si’” incohári, “ut magis ac magis instituámur ad Terrae clamórem auscultándum ac páuperum vocem”. Póntifex ídeo ánimum gratum erga omnes húius incépti fautóres significávit.

In audiéntia generáli apud Damasiánum Cavaédium Francíscus cohortátur ut Patrem precémur sicut puer qui e parénte quaérit “cur”, atque ut difficílibus quoque tempóribus perseveránter ambulémus.

In dominicáli Missa cívibus destináta Natiónis Myánmar qui Romae commorántur, Francíscus recordátur ódii divisionísque ratiónibus se permíttere non oportére, sed fraternitátem restitúere “per sociáles politicásque ratiónes eligéndas”, et fidéles esse Veritáti quae est Iesus “in obscúra dolóris nocte”.

Haec háctenus, próxima hebdómada vobis óbviam properábimus.

23 maio 2021, 08:39