Busca

Vatican News
Notícias do Vatican News em latim Notícias do Vatican News em latim 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

No resumo de hoje: na Missa Crismal da Quinta-feira Santa, o Papa Francisco recorda que abraçar o Evangelho significa carregar a Cruz. No Domingo de Ramos também orações pelos feridos no ataque a uma igreja católica na Indonésia. Por fim, a reflexão do Papa sobre os deslocados climáticos que devem ser acolhidos e protegidos
“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 3 aprilis 2021

(Manchetes)

In Missa Chrísmatis, quae fériam quintam in Cena Dómini íncipit, Francíscus recordátur: Qui Evangélium ampléctitur Crucem semper adstríngit.

Homíliae Papae in Domínicam in Palmis: admirári Iesum super crucem triumphántem. Prex pro víctimis caedis in Indonésia.

In praemíssis libri Francíscus confírmat recipiéndos esse ac tuéndos eos qui e calamitátibus aeris fúgiunt.

Omnibus vobis cómiter salútem dicit Catharína Agorelius: optáti audiátis hanc editiónem nuntiórum latína língua prolatórum.

(Reportagens)

In homília Missae Chrísmatis diéi primi Aprílis, feria quinta in Cena Dómini, Papa recordátus est tempus laetítiae nuntiándae et tempus persecutiónis una procédere et de Cruce mercatúram non agi. De his refert Alexánder de Carolis:

«Evangélii núntius semper adiúngitur definítae Crucis amplecténdae». Haec memorávit Papa féria quinta in Cena Dómini praetérita in Missa Crísmatis in Basílica Sancti Petri una cum presbýteris Dioecésis Almae Urbis celebráta. Evangélium – dixit Francíscus – constánter lóquitur de «miti luce Verbi», quae «claritátem gignit in córdibus eórum qui propítii sunt et perturbatiónem ac recusatiónem in advérsis». Iesus – sicut explanávit ipse – proditiónem ampléxus est «amicórum suórum iam inde a Cena novíssima», quia «in Cruce desunt ambígua», sed «humána nostra condício, finis eiúsdem et fragílitas cumulátur» et «Crux vi triúmphi instrúcta líberat nos a Malo».

Domínicam in Palmis in Basílica Sancti Petri die duodevicésima mártii célebrans, Papa apéruit Hebdómadam Sanctam atque adhortátus est, ut grátiam stupóris peterémus coram christo rediménte ac triumphánte de morte. In Salutatióne Angélica mentem suam inténdit ad víctimas voluntáriae caedis in Indonésia. Síngula narrat Monia Parente:

Adhortatiónem ad proficiscéndum rursus e stupóre coram amóre Christi sústulit Papa ex altári Cáthedrae in Basilica Vaticána in celebratióne Domínicae in Palmis, quae Hebdómadam Sanctam apéruit. Opórtet nos Christum cruci adfixum aspícere atque dícere: «Dómine, quantum me díligis!» – ínquit Francíscus – hoc ádmonens, quod «si fides stupórem amíttit, surdéscit et in clericálem insániam pérfugit et devertícula legis». «Deus – adiécit Póntifex – nobíscum est in omni vúlnere nostro», sed «nullum peccátum últimum verbum dicit», atque enarrávit «palmam victóriae lignum crucis transíre». Post Missam, in Salutatióne Angélica, Francíscus orávit pro víctimis caedis eódem die mane patrátae in Indonésia ante Ecclésiam cathedrálem Makassarénsem.

(NEWS)

Mundo cernéndi sunt qui e terra sua fúgiunt propter calamitátes aeris. Póntifex dénuo efflágitat profugórum tutélam in praemíssis volúminis, quod die tricésimo mártii Offícium pro Migrántibus et Prófugis Dicastérii ad Íntegram Humánam Progressiónem fovéndam pródidit.

Eleemosynáriae Apostólicae impúlsu, mille et ducénti ex paupérrimis in Hebdómada Sancta vaccíno suppeditáti sunt in Aula Paulus Sextus in Vaticáno «ut vis darétur adhortatiónibus Papae, ne ullus excludátur a remédiis contra virum coronárium».

Haec ómnia sunt pro hac editióne; conveniémus íterum sábbato próximo, eádem hora.

03 abril 2021, 12:40