Busca

Vatican News
2019.09.21 Foto per notiziario in latino 2019.09.21 Foto per notiziario in latino 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

Nesta edição: Francisco no Angelus convida a visitar o presépio vivo que está no pobre; após, a Missa de Natal e a Bênção Urbi et Orbi, cerimônias modificadas pela emergência sanitária.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 26 (vicésimo sexto) mensis D­ecémbris anno 2020 (bis millésimo vicésimo)

(TITULI)

Summus Póntifex Cúriam Románam convénit, Nativitátis Dómini ómina ut porrígeret Ipséque dixit: sumus servi inútiles itinerántes; abigántur contentiónes

In Salutatióne angélica Póntifex planum fecit: vivens praesaépium invisámus quod est in paupéribus

Nativitátis Missa atque Urbi et Orbi benedíctio, caerimóniae praeter consuetúdinem ob sanitátis causam agúntur

Felícem exóptat diem Catharína Agorélius ómnibus haec verba, língua Latína proláta, audiéntibus.

(NOTITIAE PRAECIPUAE)

Ánnuus convéntus inter Cúriam Románam et Summum Pontíficem ad Natalícia ómina permutánda die Lunae vicésimo primo mensis Decémbris evénit. Suo in sermóne Francíscus locútus est de hac Dómini Nativitáte quae universáli pestiléntia designátur. Compósuit Alexánder De Cárolis.

Cum praecípuos cooperatóres in Urbe Vaticána recíperet, vidélicet Patres Cardináles, Póntifex de pestiléntiae discrímine est commentátus, addens ut quodque discrímen sicut tempus grátiae habéri débeat, et Spirítui detur cópia iter moderándi. “In unoquóque discrímine subest aequa necéssitas accommodándi antíqua ad hodiérna”, dixit Francíscus, subtílius planum fáciens Cúriam in reformatióne vocári ad Ecclésiam complecténdam, ut palam manifestétur Grátiam hábitam ex Deo oríri. Póntifex postulávit ut pax ac tranquíllitas servéntur, ut omnes sint cónscii, Ipse prímus, se “inútiles esse servos”, quíbus misericórdiam fecit Dóminus.

Finem Mariáli precatióni, quae est Ángelus Dómini, die vicésimo mensis Decémbris impónens, Francíscus Papa fidéles invitávit ut “per solidarietátem ádeant vívens praesaépium” quod “in indigénti fratre” reperítur. Compósuit Mónia Parente.

Adest praesaépium quod in illíus carne vivit qui pátitur et ad hoc praeséntis Infántis Iesu signum accédere “per solidarietátem” opórtet. Hoc dixit in Salutatióne angélica Francíscus, praesaépii scaenam osténdens atque in Petriáno foro demónstrans tot simulácra, aeque ac illa “centum Praesaépia” quae sub Pórticu cernúntur. “Tot sunt praesaépia quae útique fídei catechésim agunt in Dei pópuli benefícium”, dixit Francíscus, una simul cum invitatióne ad iter suscipiéndum in Noctem sanctam et exspectándum “salútis compléndum mystérium”.

(NOTITIAE BREVISSIMAE)

Coronárium virus effécit ut Póntifex Missam noctis Nativitátis Dómini suétum ante tempus celebráret, scílicet hora undevicésima et dimídia. In Basílica Petriána adérunt círciter centum persónae et nonnúlli traditiónis ritus commutabúntur ut normae contagiónem arcéntes servéntur. Nativitátis quoque benedíctio Urbi et Orbi transmíssa sedem mutábit, quae non ex médio pódio Basílicae impertiétur sed ex Aula Benedictiónum. Televisiónes hunc evéntum transmitténtes erunt círciter centum quinquagínta. Omnes caerimóniae vidéri possunt per streaming, ut áiunt Angli, in Vaticanárum Notitiárum canálibus quaeque étiam signórum Língua expriméntur.

Haec háctenus, próxima hebdómada vos conveniémus.

27 dezembro 2020, 08:03