Busca

Vatican News

O noticiário em latim do Vatican News de 21 de novembro

O resumo das notícias do Vaticano em latim, com tradução em italiano: o Papa na Audiência Geral, a oração acalma a inquietude e abre o coração a Deus; Economia de Francesco: um laboratório para um olhar materno sobre o mundo; Arcebispo de Cantuária: cristãos unidos em tempos de pandemia.

HEBDÓMADA PAPAE”

Notítiae Vaticánae Latíne rédditae

Die vicésimo primo mensis Novémbris anno bismillésimo vicésimo

(MANCHETES)

In Audiéntia generáli dicit Papa: orátio inquietúdinem lenit et cor ad Deum áperit.

Francísci “oeconomía”: laboratórium ad mundum matérne inspiciéndum.

Archiepíscopus Anglicánus Cantuariénsis: christiáni unum sint témpore pandemíae

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus dicit Márius Galgáno qui hanc  notitiárum parávit editiónem.

Ouça e compartilhe

(REPORTAGENS)

In Audiéntia generáli in bibliothéca Palátii Apostólici acta, Papa consideratiónem propósuit de María eiúsque modo ad Deum húmili corde se verténdi: “Dómine, fac quod Tu vis, quando Tu vis et sicut Tu vis”. De hoc lóquitur nobis Olga Sakun:

Se oratióni dedicáre cum mente paráta, cum corde voluntáti Dei paténte, non própriam vitam suo arbítrio dirigéndo, sed eam mánibus Dómini committéndo, sicut fecit Virgo Sanctíssima. Haec est praecípua mens catechésis die Mercúrii, quam papa Francíscus ob pandemíam in bibliothéca Palátii Apostólici egit, quaeque dirécte est transláta per televisíficam transmissiónem. María, animadvértit Papa, “ad magnum pértinet agmen illórum qui húmiles sunt corde, quos annálium officiáles scriptóres  sua in volúmina non ínserunt, sed cum illis Deus  advéntum sui Filii praeparávit”.

De nova ágitur “oeconomía” ad ratiónem hóminis ut procéssus mutatiónis globális, in spíritu sancti Francísci, promoveátur. Ad hunc prospéctum tendit “Oeconomía Francísci” (vulgo “The Economy of Francesco”), evéntus internationális qui hac hebdómada ágitur omníno in línea electrónica, ob pandemíam. Lóquitur Rosárius Tronnolone:                                                                                                   

Incéptum “Oeconomía Francísci” séquitur invitatiónem Papae, quam ipse die primo mensis Maii anno bismillésimo undevicésimo pronuntiávit, in occasióne diéi festi sancti Ioseph Opíficis, ad iúvenes in oeconomía perítos, studéntes et susceptóres óperum, vocátos ad promovéndum mutatiónis procéssum.

Sancto Francísco et papa Francísco favéntibus, “ádmodum amplus natus est motus iúvenum oeconomistárum in gradu internationáli”. “Socíetas et Ecclésia hódie huiúsmodi notítiis egent” – affirmávit scientíficus moderátor “Oeconomíae Francísci”, proféssor Aloísius Bruni, proféssor ordinárius oeconomíae políticae apud Líberam Universitátem Assumptiónis Beátae Maríae Vírginis (vulgo Lumsa) Romae.

(NOTÍCIAS BREVES)

Unum post mensem ab editióne litterárum encyclicárum “Fratelli tutti”, Archiepíscopus Anglicánus Cantuariénsis Iustínus Welby collóquium percontatívum concéssit plane diurnário L’Osservatore Romano et Vatican News de arguméntis maióris pónderis, consideratiónem íncipiens ab opera quam christiáni dare póssunt témpore profúnde dolóre signáto. Christiáni vocántur ut sint persónae spei quae demonstrátur modo quo vívunt simul véluti commúnitas, in lucem pósuit Primas Communitátis Anglicánae.

Papa scribit epístulam occasióne data quadragésimi anniversárii óperis fundáti Servítii Iesuitárum pro Prófugis (JRS): est res vitális ut manum amicítiae teneátis illis qui soli sunt et a suis famíliis segregáti. História necessitúdinis, quadragínta abhinc annis incépta cum “Návibus gentis Vietnámiae” (vulgo “Boat people vietnamiti”) quaeque “usque ad hoc tempus, cum pandemía viri coronárii, procédit”, in lucem ponit Francíscus, mémorat quam eiúsmodi condício “clare osténdat totam famíliam humánam in eádem esse navi, occurréntem oeconómicis et sociálibus, provocatiónibus sine praecedéntibus.

Finis fit huius editiónis, conveniémus íterum die sábato próximo, eádem hora.      

21 novembro 2020, 12:40