Busca

Vatican News
Noticiário em latim

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

As notícias do Vaticano em latim. No resumo, hoje: a Audiência Geral de quarta-feira com as catequeses sobre a pandemia e o apelo do Papa a uma resposta social que seja fruto de uma política de bem comum. Covid também foi o ponto de partida para Francisco enfatizar no Angelus que a tagarelice é a peste mais feia. Por fim, o anúncio da assinatura da nova Encíclica: “Fratelli tutti”, dia 3 de outubro, em Assis

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

13 septembris 2020

(MANCHETES)

Papa in Audienti Generali: sociale responsum ad pestilentiam civilis ratio est bonis communis. Appellatio pro iure studendi grassantibus bellis.

Francisco in Oratione angelica: rumusculi contra alios peior labes est quam virus coronarium.

“Fratres omnes” titulus est tertiarum Litterarum encyclicarum, quas Papa subsignabit die 3 octobris Assisii.

Felicem diem omnibus dicit Catharina Agorelius et optima quaeque nuntios lingua latina prolatos audientibus.

(REPORTAGENS)

Recuperationis, non accusationis vel condemnationis rationem suggerit Iesus, cum frater peccat. Haec dixit Papa die dominica praeterita in Oratione angelica, dum adhortatus est orare pro fratribus et non denarrare vitia vel lapsus. En singula:

In Oratione angelica Pontifex enarravit Evangelium diei, ubi Iesus suggerit quomodo corrigi possit fratrem deerrantem. Papa id nuncupat «paedagogiam recuperationis» et fovet fideles communitatesque, ut «sanum mos» habeant orandi pro fratribus et non denarrandi vitia vel lapsus. Super remissionem et «invictam vim divinae misericordiae» consuetudines fundandae sunt, dixit Pontifex, quia «rumusculi cor operiunt communitati» atque Ecclesiae. «Rumusculus – admonuit – labes peior est quam virus coronarium».

Virus humani cultus et rei politicae nescit discrimina ac certandum est interminato amore. Mentem hanc participavit Papa in Audientia Generali die 9 septembris in Aula Sancti Damasi in Vaticano habita. Franciscus commonefecit etiam Diem internationalem Unitarum Nationum Coetus pro tutandis scholis ab incursionibus in bellis. Haec singula:

«Virus obices, limites vel humani cultus reique politicae discrimina ignorans suscipiatur oportet amore obicum, limitum distinctionumve experti». Haec asseveravit Pontifex in catechesi tradenda in Audientia Generali prateritae feriae quartae, adstantibus fidelibus in Aula Sancti Damasi in Palatio Apostolico. Papa explanavit bonam civilitatem opus esse, quae in mediam aciem bonum commune et personam humanam conferat. Exeunte Audientia, Papa commonefecit Diem internationalem Unitarum Nationum Coetus pro tutandis scholis ab incursionibus in bellis et necessitatem illustravit omnium iuvenum aditus ad institutionem.

(NOTÍCIAS)

«Fratres omnes, de fraternitate et amicitia sociali»: titulus est tertiarum Litterarum encyclicarum, quas Franciscus die 3 octobris Assisii subscribet, post Missam ad sepulcrum sancti Francisci celebratam. Ritus sine fidelibus celebrabitur, servatis hodiernis publicae salutis provisionibus.

Papa Franciscus Nuntium misit XLVI Conventui “Ambrosetti”, biduo scilicet informationis pro mensariis et administratoribus, in quo patefecit necessitatem novi speciminis oeconomici, quod dignitatem humanam spectet, non immolet “idolis nummariis”, et «pecuniam non usurpet ad opprimendum, sed ad serviendum».

Secretarius Status Petrus Cardinalis Parolin in Brutio, die 8 septembris, Beatae Mariae Virginis festi causa, confirmavit verba Papae de necessitate pietatis popularis emendandae ab usurpatione noxiorum et a superstitionibus.

De his hactenus, proximo die Sabbati eadem hora conveniemus.

13 setembro 2020, 07:59