Busca

Vatican News
Hebdomada Papae: o noticiário em latim Hebdomada Papae: o noticiário em latim 

O noticiário em latim do Vatican News

O resumo das notícias do Vaticano em latim: O Papa recorda o 75º aniversário dos bombardeios atômicos de Hiroshima e Nagasaki e reitera o pedido para que as armas nucleares sejam banidas. Na Audiência Geral, Francisco convida a não sermos individualistas ou indiferentes, mas irmãos para curar o mundo. Após a catastrófica explosão em Beirute, o Pontífice doa 250.000 euros à Igreja no Líbano.

“HEBDOMADA PAPAE”
Notitiae Vaticanae Latine redditae
15 augusti 2020

(MANCHETES)


Papa LXXV anniversarium ab atomicorum pyrobolorum impetu Hirosimae et Nagasakii recordatur et repetit: arma nuclearia perimantur.

In Audientia Generali hortatur Franciscus, ut, nimium studium nostri et proximi inobservantiam respuentes, fratres simus ad sanandum mundum.

Post impetus Berytensis scelus, Pontifex 250 milia eurorum Ecclesiae libanensi dat dono.

Felicem diem omnibus dicit Catharina Agorelius et optima quaeque nuntios lingua latina prolatos audientibus.


(REPORTAGENS)


Post Salutationem Angelicam diei 9 augusti, Pontifex anniversarium impetuum atomicorum Hirosimae et Nagasakii anni MCMXLV commemoravit et ad maiora onera suscipienda pro «mundo ab armis atomicis expurgato» hortatus est. In meditatione ante orationem marianam, Papa recordatus est Iesum numquam nos deserere. En singula:

Praeterito die 9 augusti, post Salutationem Angelicam in Foro Sancti Petri recitatam, Pontifex LXXV anniversarium ab impetu pyrobolorum atomicorum super Hirosimam et Nagasakium commemoravit. «Permoto ac grato animo memoriam celebrantes illorum locorum visitationis, quam abhinc annum egimus – dixit Franciscus – ad orationem iterum hortamur et ad omnem studium persequendum pro mundo ab armis atomici omnino expurgato». Antea, cogitaverat Franciscus de evangelica pericope, ubi Christus «incedit super aquas lacus», et cavit Iesum in tempore certaminis «manum esse Patris numquam nos deserentem».

Unusquisque pro dignitate sua aestimandus est. Haec confirmavit Franciscus in Audientia Generali diei 12 augusti, seriem prosequens catechesium super pestilentiam. En singula:

Ex Bibliotheca Palatii Apostolici Pontifex prosecutus est seriem meditationum de incommodis tempore viri coronarii, quas praeterita feria quarta inceperat. «Pestilentia fragilitatem necessitudinemque – inquit – omnium nostrum protulit» atque enodavit necessitatem, ut ad sanandum mundum alter alteri mutuo et singuli universis creaturis provideant. Franciscus asseruit, dum operam reddimus remedio viro parendo, fidem sollicitare nos, ut aliorum inobservantiam oppugnemus atque ex nimio nostri studio recreemur. Deum precari oportet, locutus est Papa, ut «oculos» nobis restituat ad iterum exquirendum quid sit humanam familiam participare. Post catechesim Papa Franciscus commonuit celebrationem Assumptionis Beatae Mariae Virginis diei 15 augusti, ubi Maria pandit «sublimem dignitatem, quam Deus humano generi praestitit».

(NOTICIAS)

Papa Franciscus ope Dicasterii ad integram humanam progressionem fovendam Ecclesiae libanensi 250 milia eurorum dedit dono. Signum hoc est sollicitudinis Pontificis erga plebem terrifica in portu Beryti praeterito die 4 augusti quassatam deflagratione, quae ducentos amplius mortuos et dispersos creavit, innumeros saucios ingentiaque damna.

In caeremonia privata apud Domum Sanctae Marthae, Papa praeteritis diebus parvulas geminas ex Republica Africae Mediae baptizavit, quae mirae chirugicae sectionis cranii cerebrique discessus subiectae sunt apud Valetudinarium Iesu Infantis in Urbe. Per litteras mater earum Francisco egit gratias et professa est gestum reclusionis Portae Sanctae Banguibus anno MMXV occasione Iubilaei Misericordiae pontem iniecit pauperibus, sicut ipsa est, qui nunc aliqua spe inflammari possunt.

Custodia Terrae Sanctae in nuntio momentum Collectae pro Terra Sancta renovat, quae, ex Papae Francisci voluntate, pestilentiae causa a feria sexta in Passione Domini ad venturum diem 13 mensis septembris translata est. Custos, reverendus pater Franciscus Patton, enarravit collecta ex oblatis Ecclesiarum universi mundi auxilium fieri pro multis: familiis, iuvenibus et victimis conflictuum in Oriente Medio.

De his hactenus, proximo die Sabbati eadem hora conveniemus.

16 agosto 2020, 08:41