Busca

Vatican News
Noticiário em latim é publicado aos domingos no site em português Noticiário em latim é publicado aos domingos no site em português 

O boletim de notícias em latim do Vatican News

Notícias do Vaticano em latim. No resumo desta semana, a oração do Papa ao Angelus nos exorta a aderir ao Evangelho, porque é doar-se com generosidade. Na solenidade de Santos Pedro e Paulo, Francisco pede para sermos verdadeiros profetas, construtores da unidade. Por fim, as condolências do Papa a Bento XVI pelo desaparecimento de seu irmão Georg.

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 4 mensis Iulii anno MMXX

(Destaques)

Franciscus in Oratione Angelica: Evangelio adhaerere sibi vult cum magnanimitate se dare

Sollemnitas sanctorum Petri et Pauli. Pontifex dicit: oportet simus veri prophetae, unitatis constructores

Nuntius maeroris Papae Francisci Benedicto XVI ob obitum fratris Georgii missus

Omnibus vobis audientibus salutem imo ex corde dicit Catharina Agorelius, hanc editionem nuntiorum Latina lingua participantibus.

(Reportagens)

In Oratione Angelica die 28 mensis Iunii Papa Franciscus iterum adfirmavit notas peculiares vitae christianae esse ministerium et gratitudinem, non personalia commoda, familiares adhaesiones vel cursum honorum:

Ministerium et gratitudo duo sunt praecipua argumenta considerationis, quam Papa Franciscus ante recitationem Orationis Angelicae die 28 mensis Iunii proposuit,  vigilia scilicet Sollemnitatis sanctorum Petri et Pauli. Evangelium interpretans diei,  quo invitamur ad amorem erga Deum ponendum supra affectus, Pontifex explanavit non esse nexus familiares paulum aestimandos, sed modo purificato vivendos. Etiam corruptio – ipse monuit – saepe de amore derivat atque necessitudine cum familiaribus. In Evangelio Iesus praeterea poscit a suis discipulis plenam Cruci adhaesionem, et Papa explanavit inopinatum Evangelii hic adest ut quis perdat animam suam eamque in plenitudine inveniat. Memoravit etiam illos qui operam dant viro coronario infectis iuvandis.

Occasione data Sollemnitatis duorum Apostolorum Romae, sanctorum Petri et Pauli, Papa Franciscus Missam celebravit in Basilica Vaticana cum benedictione palliorum decano destinatorum et archiepiscopis metropolitis qui postremo anno sunt nominati. In homilia in lucem posuit necessitatem unitatis et prophetiae.

In Sollemnitate sanctorum Petri et Pauli die 29 mensis Iunii Pontifex Missam celebravit in Basilica Vaticana, adstantibus fidelibus, estiamsi paucis ob pandemiam. Papa Franciscus in initio pallia benedixit, destinata Decano Collegii Cardinalium, videlicet Eminentissimo Domino Ioanni Baptistae Re, et archiepiscopis metropolitis qui postremo anno sunt nominati, veluti signum unitatis inter oves et Pastorem. Papa Franciscus in lucem posuit in homilia duo vocabula, unitatem scilicet et prophetiam. Adfirmavit Petrum et Paulum invicem se consideravisse fratres, etiamsi omnino inter se diversi erant, quia Deus est qui nos in diversitatibus coniungit. Animadvertit Iesum provocavisse duos Apostolos, ab eis quaerens electionem personalem Ipsi adhaerendi. Tantummodo qui miris rebus divinis patet, fit propheta, explanavit Pontifex, qui adfirmat etiam hodie opus esse prophetia et testimonio de Evangelio quod semper effici potest.

(Notícias)

Pontifex nuntium misit maeroris Papae emerito Benedicto XVI post obitum fratris eius Reverendi Domini Georgii. Subtilitatem sui Decessoris ostendit qui ipsi primus de fratris obitu communicavit notitiam atque renovavit signum sui maeroris et spiritualis necessitudinis hoc in doloris tempore.

In nuntio televisifico Papa intentiones precis proposuit pro mense Iulio, quae ad familiam pertinent. Sanctus Pater fideles invitat ad orandum ut familiae nostrae aetatis sustineantur amore, obsequio et consilio, et peculiari modo a Statibus custodiantur.

Ut proposita Synodi specialis pro Amazonia ad rem perducantur, Conferentia Ecclesialis Amazoniae die 29 mensis Iunii est instituta. Veluti Praeses novi officii  est electus Eminentissimus Dominus Cardinalis Claudius Hummes, Archiepiscopus emeritus Sancti Pauli in Brasilia, olim Praeses Retis ecclesialis Amazoniae, vulgo Repam, et inter membra tres sodales populorum indigenarum sunt nominati.

Haec omnia sunt pro hac editione, conveniemus iterum hebdomada proxima.

 

05 julho 2020, 07:33