Busca

Vatican News
O noticiário em latim da Rádio Vaticano O noticiário em latim da Rádio Vaticano 

O Boletim em latim do Vatican News de 14 de junho

No programa de hoje: na Audiência Geral, o Papa lança um apelo sobre o trabalho infantil: protejamos as crianças; Francisco cria um fundo para trabalhadores em dificuldades pela Covid-19; o Papa celebra a Missa de Corpus Christi: a Igreja, diz ele, traz ao mundo o fogo do amor de Jesus


“HEBDOMADA PAPAE”

 Notitiae Vaticanae Latine redditae
  Die 13 mensis Iunii anno MMXX


(MANCHETES)

In Audientia Generali de opere minorum loquitur Pontifex: parvuli sunt tuendi, quod nostrum est officium.

Quamdam pecuniam locat Franciscus ad opifices tutandos, qui propter coronarium virus in aerumnis versantur.

Papa celebrat die dominica decima quarta Iunii Missam Corporis Domini: Ecclesia – ipse dicit ¬– amoris Iesu ardorem afferat mundo.

Felicem diem omnibus dicit Catharina Agorelius et optima quaeque nuntios Latinos audientibus.

(REPORTAGENS)

Sublate studioseque de parvulis, qui opera aetati suae importuna praestare coguntur, locutus est Franciscus Papa praeterita feria quarta, die decimo huius mensis Iunii, Audientiae Generali finem imponens, cum venturus sit feria sexta, die scilicet duodecimo iunii, Dies mundialis adversus abusum operis minorum. Haud paucis in casibus, dixit Pontifex, de servitutis formis agitur. En singula:

Parvulos tueri ab omni abusu operis minorum, quia ipsi humanae familiae sunt futurum. Quem nuntium omnibus in Audientia Generali feria quarta praeterita addixit Pontifex, Diem mundialem prospectans de hoc argumento, die duodecimo mensis Iunii celebrandum. Minorum opus – affirmavit Pontifex – «a pueris infantiam adimit et corporis spiritusque secum fert dolores». Haec condicio acrior fit propter pestilentiam quam coronarium virus adduxit. Franciscus instituta compellavit, «ut omnibus viribus minores tuerentur, oeconomicis socialibusque difficultatibus subveniendo, iniquis agendi modis innisis, in quibus illi involvuntur».

Praeteritis diebus in dioecesi Romana pecunias Pontifex collocavit sub nomine «Iesu Divini Opificis», decies centena milia eurorum tribuens, ut debilioris ordinis homines iuventur ab hodierna pestilentia affecti. Per epistulam ad Cardinalem Vicarium Angelum De Donatis missam Franciscus voluit ut in Urbe solidale cor adolescat. En singula:

Romae resurrectio e debilibus initium sumit, ut illa dignitas restituatur quam a multis abstulit horum dierum segregationis tempus. Franciscus nunc Romam respicit, cuius est Episcopus, et in epistula Cardinali Vicario Angelo De Donatis data memoravit «cor bonum Romanorum», appellans curatores civilis societatis et ambitus laboris ut «quaedam in Urbis beneficium revera suscipiantur». Spes Papae est ut communis et solidalis actio coram pestilentiae effectibus «verum constituant foedus in Romae bonum, in quo quisque pro parte sua auctor sit renascentiae nostrae communitatis post discrimen».

(NOTÍCIAS)

In Audientia Generali sollemnitatem “Corpus Domini” memoravit Pontifex, quae die undecimo mensis Iunii incidit et compluribus in Nationibus die dominico decimo quarto celebrabitur. Franciscus Missae praesidebit in basilica Petriana, circiter quinquaginta adstantibus fidelibus. In illa Audientia fideles est cohortatus Papa ut «vitam eucharisticam» persequantur et terrarum orbem per Dei amoris igne inflamment. Iunius mensis Sacro Cordi Iesu dicatur – recordatus est Pontifex – cui omnes nostrorum cordium aegritudines commitere possumus.

Expleta salutatione angelica diei septimi Iunii, in sollemnitate Sanctissimae Trinitatis, suam propinquitatem patefecit Pontifex cunctis, qui in mundo coronarium virus laborant. «In Natione quadam – dixit Ipse – quaque singula sexagesima parte horae unus mortuus est! Res funestissima! Meam proximitatem ostendere volo gentibus illis, aegris eorumque familiaribus necnon illos curantibus».

Franciscus visificum nuntium virtuali conventui illi misit, quem Opus Pontificium Scholas Occurrentes instituit die quinto mensis Iunii ad Diem Internationalem de Ambitu celebrandum. Pontifex nos monuit tria verba non esse oblivisceda, quae sunt «gratuitas, sensus et pulchritudo». Ex his futurum humanitatis aevum pendet.

De his hactenus, proximo die Sabbati eadem hora conveniemus.                                                

14 junho 2020, 09:17