Busca

Vatican News
Hebdomada papae: noticiário em latim Hebdomada papae: noticiário em latim 

Hebdomada Papae: as notícias do Vaticano em latim

As notícias do Vaticano em latim.

 “HEBDOMADA PAPAE”
                                                    Notitiae Vaticanae Latine redditae
                                                       Die 23 mensis Maii anno MMXX


(Títulos)

Missa Francisci pro centesimo anno ab ortu Ioannis Pauli II: viri orantis, proximi et iusti, scilicet misericordis.

Papa scribit ad Pontificias Operas Missionarias: missio – inquit – est opus Spiritus Sancti, non calliditatis vel facultatis novos fideles sibi comparandi.

Annus extraordinarius Litteris Encyclicis Laudato si’ dicatus. Papa confirmat: cura creaturarum corroboranda est.

Ex imo corde ómnibus vobis audiéntibus salútem dicunt Catharína Agorelius et Alexánder De Carolis, qui huic editióni nuntiórum latína língua prolatórum interéstis.

(Reportagens)

Feria secunda, die 16 maii, Pontifex celebravit Missam in Basilica Sancti Petri apud sepulcrum sancti Ioannis Pauli II, saeculo ab eiusdem ortu elapso. In homilia Franciscus tria praecipua indolis Papae Wojtyła illustravit: orationem, propinquitatem populo et plenum intellectum iustitiae, qui numquam seiungi potest a misericordia. En síngula:

Centesimo occurrente anniversario ortus sancti Ioannis Pauli II, Papa Franciscus Missae apud sepulcrum in Basilica Sancti Petri praefuit. Ultima haec erat ex Missis matutinis visifica imagine transmissis et a Pontifice celebratis abhinc diem 19 martii post intermissionem celebrationum pestilentiae viri coronarii 19 causa. In homilia Papa haec recordatus est, quod «Dominus diligit populum suum, visitavit Dominus populum, pastorem misit» et tria haec ostendit lineamenta boni pastoris, quae in sancto Ioanne Paulo II emicuerunt: «Oratio, proximitas populi et amor iustitiae». Sanctum praecessorem suum uti «speculum episcopi orantis» effinxit, exemplum propinquitatis «magnis et parvis, proximis et longinquis», qui donum nobis reliquit iustitiam Dei misericordem et iustam percipiendi.

Missio donum est gratuitum Spiritus, non fructus calliditatis. Haec dicit Papa in nuntio suo Pontificiis Operis Missionariis pro earundem annua Sessione Plenaria exarato, quae propter universalem pestilentiam dilata est. In missionario ardore – affirmat Franciscus – gratia translucet pro acceptis, quae nihil est cum facultate novos fideles sibi comparandi. Summa sequitur nuntii:

Missio a Spiritu suscitatur, nullis subicitur cogitatis moderatorum. Haec summa extrema dici quoquo modo potest nuntii a Papa ad Pontificias Operas Missionarias missi. Attento ac sincero examine Franciscus e campo omnes exigit rationes evangelicum nuntium habentes tamquam «opus facultatis asseclas sibi comparandi more rei politicae culturalisve, psychologicae vel religiosae», innisum «praecipuis rationibus praeceptionis» et «exemplaribus mundanae alactritatis» allectum ac suipsius exhibitionis celebritatis quaerentis proposita. Missio – scribit Papa – eo insignitur, quod est «opus Spiritus Sancti, haud vero effectus nostrarum cogitationum et propositorum». Missionarius – adhuc prosequitur – humiliter movetur homines attingens «ubi et sicuti sunt», nec populum Dei considerat tamquam «vulgum ignavum, qui semper refoveri ac stimulari eget». Licet oporteat – concludit Franciscus – novas quaerere vias, opus est nobis tamen prospicere exterius, non in nos tamquam in speculum inspicere, exonerare instituta potius quam eadem ingravare.

(News)

A die 16 ad diem 24 maii celebratur «Hebdomada Lauderis», a Dicasterio ad integram humanam Progressionem fovendam instituta, quinque annos post editas Litteras Encyclicas Papae. Hebdomada praecedit initium Anni specialis anniversarii “Lauderis”, qui die 24 maii inibit et multa incepta proponet de «oecologica conversione». Post precationem Regina Caeli diei 17 maii praeteriti, Franciscus iteraverat adhortationem in meditationem et in munus commune, ut habitus propagentur curae creaturarum intenti.
Delegatio athletarum Papam Franciscum convenit post Audientiam Generalem feria quarta die 20 Maii habitam. Athletis participandus erat congressus, cui titulus «We run together» seu «Currimus insimul», a coetu Athletica Vaticana institutus, sed propter universalem pestilentiam dilatus. Benefica auctio proponitur – enarravit Pontifex – cuius merces largietur operatoribus publicae salutis in valetudinariis «Papa Ioannes XXIII» Bergomensi et «Fundatio Poliambulanza» Brixiensi, primis virorum, qui his diebus pestilentiae «in discrimen devocant vitam suam, ut alios faciant salvos».

Haec ómnia sunt pro hac editióne; conveniémus íterum sabbato próximo, eadem hora.

                                              

24 maio 2020, 10:36