Busca

Vatican News

Hebdomada Papae: o boletim em latim do Vatican News

As notícias do Vaticano em latim são transmitidas todos os sábados às 12h22, pela Radio Vaticana Italia, e pelo Programa Brasileiro, em sua edição vespertina. O resumo de hoje: o aniversário da assinatura do Documento sobre a Fraternidade Humana; a ajuda da Santa Sé à população da China afetada pelo Coronavírus; as palavras do Papa ma Audiência Geral.

“HEBDÓMADA PAPAE”

Notítiae Vaticánae Latíne rédditae

Die octávo mensis Februárii anno bis millésimo vicésimo

Ouça e compartilhe!

Papa, anno transácto post subscriptiónem Declaratiónis in Abu Dhabi, spem palam osténdit  témpore futúro ab ódio mundum liberátum iri. 

Liber est ille qui potestátem humilitátis habet, sic locútus est Papa Francíscus in Audiéntia generáli.

Sancta Sedes misit oris tégmina in Sinas ad íncolas adiuvándos contra coronavírus.

Ómnibus vobis audiéntibus salútem imo ex corde dicit Márius Galgano, qui hanc editiónem nuntiórum Latína língua prolatórum confert.

(Reportagem)

Papa Francíscus misit núntium televisíficum participántibus evéntus qui hac hebdómada in civitáte Abu Dhabi celebrátur, occasióne primi anniversárii a subscriptióne Documénti de humána fraternitáte. Réfert nobis Rosárius Tronnolone:

Papa suam transmísit salutatiónem praesértim “cunctis persónis quae inter hóminum genus suos fratres ádiuvant, paúperes, aegros, vexátos et infírmos, nulla ratióne hábita eorum religiónis, colóris ac stírpis”. Francíscus demónstrat aestimatiónem propter auxílium ab Emirátibus Arábicis Unítis suppeditátum per institutiónem Comitátus generális pro humána fraternitáte atque grátias agit de incépto societátis quae “Abrahamic House” appellátur, quae instítuit Prǽmium pro humána fraternitáte. Occasióne húius evéntus in civitáte Abu Dhabi, unus ex secretáriis particuláribus Papae, Reveréndus Dóminus Ioánnes Lahzi Gaid, in sermóne suo dixit Papam Francíscum íntegram summam Prǽmii fraternitátis, anno praetérito recéptam, pópulo Myanmar qui rohingya appellátur donavísse.

In catechési sua in audiéntia generáli, in Áula Páuli Sexti hábita, quae dénuo dicáta est arguménto Beatitúdinum, Papa recordátur paúperes spíritus esse illos qui “imo ex corde se séntiunt méndicos”. Sese enim cum quis agnóscit finítum, líbere amáre potest ac vitam dare pro áliis. Agit Olga Sakun:

Quǽstio, a qua exórdium Papa capit, quid sint “paúperes” pónitur. Non ágitur de quadam rerum privatióne, sed multo plus requírit, quia altiórem nostri partem compléctitur. “Áliquis vel áliquid esse”: ex his pártibus vita hodiérna procédit quae, inquit Francíscus, solitúdinem et infelicitátem ferunt, quia osténdunt certámina cum áliis atque crebram sui ipsíus amóris sollicitúdinem; volunt ut quis usque máneat “radícitus, mancus et infírmus”. “Si non asséntio paúperem me esse – addit Papa – ódium séntio in ómnia quae meam infirmitátem mémorant. Non exstat fucus qui hanc fragilitátem tegat.

(Notícias)

Urbs Aetérna est renovánda, mundo patens et omnes compléctens. Id mémorat Francíscus per núntium celebratiónis centésimi quinquagésimi anni a Roma Cápite renuntiáta. Íterum evocátum est opus pro subúrbiis, multis misériis afféctis. Papa memorávit étiam verba Páuli Sexti quae de fine potestátis temporális loquúntur.

Offícium Communicatiónis Vaticánum núntium prótulit in Sinas sescénta oris tégmina missa esse, ad luem arcéndam quam coronavírus áttulit. Oris tégmina – légitur in núntio Offícii Communicatiónis Vaticáni – destináta sunt provínciis quae HubeiZhejiang et Fujian appellantur. Ágitur enim de incépto coniúncto Eleemosynáriae Apostólicae et Societátis Missionáriae Ecclésiae Sinénsis in Itália, áddito auxílio Pharmacopólii Vaticáni.   

Haec ómnia sunt pro hac editióne, conveniémus íterum hebdómada próxima.

09 fevereiro 2020, 17:00