Busca

Vatican News
Noticiário em latim Noticiário em latim 

Hebdomada Papae: o noticiário em latim de 26 de outubro

As notícias do Vaticano, em língua latina e com tradução em italiano, vão ao ar na Rádio Vaticano todos os sábados às 12h32, horário italiano. Nesta edição de 26 de outubro: os últimos momentos do Sínodo para a Amazônia, a missa do Papa no Dia Mundial das Missões, “Nossa Mãe Terra”, o livro que reúne as palavras do pontífice sobre o tema do meio ambiente. O noticiário de informações em latim dura 5 minutos e pode ser conferido através do podcast do Vatican News.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

 Die vicesimo sexto mensis Octobris anno bis millesimo undevicesimo

Términat Synodus pro Amazónia: hoc fine hebdómadae documénti suffrágiis subiciétur.  

In Die mundiális missionário, Franciscus ait: «Testis Iesu ómnibus occúrrit ».

«Mater Nostra Terra»: liber cólligit textus ac sermónes Pontíficis de ámbitu. 

Salútem ex ánimo ómnibus vobis dicit Eugénius Murrali audiéntibus novos núntios latína língua prolátos.

Ouça o noticiário em latim deste fim de semana

(REPORTAGENS)

Términat hoc in fine hebdómadae Sýnodus pro Amazónia. Documéntum finále, diébus superióribus elaborátum, post suffrágium commíssum erit iudício Papae. Síngula réfert Rosárius Tronnolone:

Últimae statiónes Sýnodi. Superióribus diébus, círculi minóres elaboravérunt propósita quaedam: Relátor Generális ac Secretárii particuláres, subsídio peritórum, inseruérunt ea documénto fináli, quod, revisum a Consílio redactionis, in Aula suffrágio tráditur. Textus dénique commíssus erit ad iudícium finále Papae. Máxime evocántur mos synodális atque áctio Spíritus Sancti. Exórtus est recéntibus hebdómadis quam multum mundo discéndus sit a pópulis amazónicis, qui sese haud percípiunt uti dominatóres creáti, sed eius partem. In quodam convéntu cum indígenis, Póntifex elátius expréssit moméntum Evangélii in cultúra loci vel pópuli demérsi. In opéribus synodálibus in lucem proláta sunt munus mulíerum, earúmdem sollicitúdo in pastoráli actuositáte, sicut et arguménta de Ecclésiae missióne atque de tutela non solum ámbitus, sed etiam populórum indigenórum, qui saepe iniustítiam patiúntur.

Die domínica superióre, in Basílica Sancti Petri, Papa Francíscus Missam celebrávit occasióne nonagésimi tértii Diéi Mundiális Missionális. Agit Mónia Parente:  

“Mons”, “ascéndere”, “omnes”, verba sunt, quae Póntifex dicávit missionáriis univérsi orbis terrárum in celebratióne Missae in Basílica Petriána, occasióne eórum nonagésimo tértio Die Mundiále, in mense vidélicet qui áctio missionária in médias res ponit. Mons semper fuit “locus magnórum convéntuum inter Deum et hóminem” interpretátus est Papa in homília, adhórtans ergo ad proceritátem, quae nos ádmovet ad Deum “in siléntio, oratióne, sepósitis nugaméntis garritibúsque qui corrúmpunt”, sicut et ad álios appropinquándos, cum mons locus est ubi míssio íncipit et unde novo prospéctu frúimur. Opórtet nos “in montem ascéndere ad orándum pro cunctis ac de monte revértere, ut fiámus donum pro ómnibus”. Nemo igitur seiúngitur a missióne, quam opus est nos tamquam veros testes vívere, in sequéla Christi.          

(NEWS)

Insígni cura atténto in hebdómadis celebrátae Sýnodi creáto, die vicésimo quarto mensis Octóbris in Itália et Gállia evulgátus est liber “Mater Nostra Terra. Léctio christiána circa ámbitus provocatiónem”, cum praefatióne Patriárchae Bartholomǽi, éditus ab Officína Librária Vaticána, in quo colligúntur sermónes Papae de creáto tutándo.

Die vicésimo secúndo mensis Octóbris inítium cepit Pontificátus Ioánnis Pauli Secúndi. In die anniversário Papa Francíscus honorávit eius memóriam ac núntium: «Domino grátias agámus de cunctis bonis in mundo patrátis et in córdibus per verba, ópera ac sanctitátem Ioánnis Pauli Secúndi. Memorámus praecláram eius senténtiam: Aperíte portas Christo!».

Reveréndus Dóminus Bernardínus Auza, Observátor Pérmanens Sanctae Sedis Novi Eboráci apud Natiónes Unítas, intérfuit allocutióne sua septuagésimae quartae sessióni Convéntui Generáli Natiónum Unitárum adhortatúsque est humanitatem ad “defendéndam Terram, nostram domum commúnem, ab exitiali vi armórum atomicórum”, ad quae novo concúrritur cursu, qui immánes súscitat angóres.

Haec ómnia sunt pro hac editióne. Gratias ágimus pro attentióne; conveniémus íterum hebdómada próxima.

26 outubro 2019, 15:30