Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die XVI mensis novembris MMXXI Nuntii Latini - Die XVI mensis novembris MMXXI 

Nuntii Latini - Die XVI mensis novembris MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Franciscus Papa de Benedicto Papa emerito: „Magisterium amore inconcusso veritatis praelucens“ exercuit
Franciscus Summus Pontifex huius anni distributione Praemii “Ratzinger” theologicis destinati usus est, ut merita praedescessoris sui praedicaret. Papam emeritum Benedictum, qui inde ab eius officio renuntiatione anno MMXIII facta recessus in Hortis Vaticanis vivit, cum officium Summi Pontificis exerceret, magisterium praelucens “amore veritatis inconsusso conspicuum” praebuisse.

Franciscus  Papa dixit: „Tempus est pauperes denuo verbum loqui incipere“
Francicsus Papa die Veneris/sexta Asisii multos pauperes in Ecclesia Sanctae Mariae Angelorum convenit dicens: “Vos mihi in deliciis estis!” Conventus Asisii apparatus diem universalem pauperum indicavit proxima die Solis/Dominica actam. Erat Franciscus Romanus Pontifex ipse, qui hunc diem anniversarium quinque annis ante constituerat.  

Praemium Pacis Aquisgranense propter incepta Hanaviae et in Nigeria inita
Praemium Pacis  Aquisgranense huius anni die Saturni/Sabati traditum est et eis, qui propriae stirpis elationis causa Hanaviae incurrentibus obsistere conati erant, et eis, qui pacem inter religiones in Nigeria urserant.  Consociatio „Praemium Pacis Aquisgranense“ rationes suae electionis exponens notum fecit hos tres coetus licet afflictos et laesos ipsos paci fovendae, animorum sensibus concitandis et hominibus docendis studere.

Übersetzung:

16. November 2021

Franziskus über Benedikt: „Leuchtendes Lehramt, unerschütterliche Liebe zur Wahrheit"
Papst Franziskus hat die Verleihung des diesjährigen Ratzingerpreises für Theologie genutzt, um die Verdienste seines Vorgängers zu würdigen. Der emeritierte Papst Benedikt, der seit seinem Amtsverzicht 2013 zurückgezogen in den vatikanischen Gärten lebt, habe in seinem Pontifikat ein „leuchtendes Lehramt“ hinterlassen, das von einer „unerschütterlichen Liebe zur Wahrheit geprägt ist“.

Franziskus: „Zeit, dass die Armen wieder zu Wort kommen"
Papst Franziskus hat sich an diesem Freitag in Assisi mit hunderten armen Menschen getroffen. „Ich trage Sie in meinem Herzen”, sagte er ihnen in der Kirche Santa Maria degli Angeli. Die Begegnung in Assisi weist auf den Welttag der Armen hin, den die Kirche am kommenden Sonntag begeht; es war Franziskus gewesen, der diesen Gedenktag vor fünf Jahren ins Leben rief. (12.11.21)

Aachener Friedenspreis für Initiativen in Hanau und Nigeria
Der diesjährige Aachener Friedenspreis wird am Samstag an zwei Anti-Rassismus-Initiativen rund um die Anschläge von Hanau sowie an ein interreligiöses Friedensprojekt in Nigeria verliehen. Trotz eigener Betroffenheit und Traumata setzen sich die drei Gruppierungen für Frieden, Sensibilisierung und Aufklärung ein, begründete der Verein Aachener Friedenspreis seine Auswahl.

16 November 2021, 14:32