Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die XXVI mensis octobris MMXXI Nuntii Latini - Die XXVI mensis octobris MMXXI 

Nuntii Latini - Die XXVI mensis octobris MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Papa: Iusta rerum oeconomicarum administratio ad bonum omnium necessaria est
Franciscus Papa eos, qui rebus nummariis provident, adhortatus est, ut ad bonum commune animos attenderent, quin propria utilitate ducti lucri cupiditati studerent. Ratione rerum oeconomicarum ad “Deum pecuniae” vergente effici, ut homines naturaque quaestui essent et variae formae iniustitae oriretur. Hoc autem habitu lenitatatis animi non accipiendum esse. Haec verba Papa protulit die Sabbati/Saturni in Civitate Vaticana eis, qui conventui fundationis “Cenetesimus Annus” interfuturi essent, admissis.

Christianos acatholicos processus Syndodalis participes esse oportet
Kurt Cardinalis Koch, qui Pontificio Consilio ad Unitatem Christanorum fovendam praeest, vult „christianos acatholicos universalis processus Synodalis a Summo Pontifice incepti participes esse. In quadam interrogatione in actis hebdomariis catholicis, quibus nomen est „Die Tagespost“, edita Cardinalis Koch dixit studium theologicum et pastorale Ecclesiae magis synodalis ad res oecumenicas redundare, quod praesertim ad dialogum inter christianos catholicos et orthodoxos pertineret, in quibus hi imprimis de necessitudine inter synodalitatem et primatum colloquerentur.

Übersetzung:

26. Oktober 2021

Papst: Gerechte Wirtschaft zum Wohl aller nötig
Papst Franziskus hat die Finanzwelt zu mehr Ausrichtung auf das Gemeinwohl anstelle von egoistischer Profitgier aufgerufen. Das aktuelle Wirtschaftssystem sei am „Gott des Geldes" orientiert und führe zur Ausbeutung von Mensch und Natur sowie zu verschiedenen Formen von Ungerechtigkeit. Dies dürfe nicht gleichgültig hingenommen werden. Franziskus äußerte sich diesen Samstag im Vatikan. Dort empfing er Teilnehmer einer Konferenz der Stiftung „Centesimus Annus". (23.10.2021)

Ökumenische Partner in Synodalprozess einbinden
Kardinal Kurt Koch, Präsident des Päpstlichen Einheitsrats, möchte „ökumenische Partner“ in den vom Papst angestoßenen weltweiten synodalen Prozess einbinden. Das theologische und pastorale Bemühen, eine synodalere Kirche zu leben, habe reiche Auswirkungen auf die Ökumene, sagte Koch in der katholischen Wochenzeitung „Die Tagespost“ (Donnerstag).Dies gelte vor allem für den katholisch-orthodoxen Dialog, dessen Kernthema das Verhältnis von Synodalität und Primat sei. (21.10.2021)

26 Oktober 2021, 15:36