Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die XVII mensis augusti MMXXI Nuntii Latini - Die XVII mensis augusti MMXXI 

Nuntii Latini - Die XVII mensis augusti MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Franciscus Papa pro eis, qui  terrae motu in insula Haiti afflicti sunt, precatus est
Franciscus Papa, antequam Precem Angelicam die Solis/Dominica protulit, non solum de Talibanis in Afganistania procedentibus perturbatum se exhibuit, sed etiam pro afflictis terribilis terrae motus die Saturni/Sabati in insula Haiti orti precatus est.

Sola ea fides vera est, quae alienam culturam assumpsit
Unitatem Ecclesiae non esse unius generis, sed congruentiam in diversitate, et solam eam fidem, quae culturam hominum assumpsisset mutavissetque, veram esse fidem Franciscus Summus Pontifex televisifice religiosis Americae Meridianae dixit.

Papa de presbytero natione Francogallico necato dolore affectus est
Franciscus Papa multis alloquendi causa admissis die Mercurii/quarta gravi dolore affectus Patris Olivier Maire, LX annos nati recordatus est. Superior provincialis Societatis Mariae Montfortanae, qui die Lunae/secunda in regione vulgo Vendée appellata, a quodam viro morbo animi affecto, qui in quadam domo Societatis hospitatus erat, necatus erat.

Übersetzung:

17. August 2021

Franziskus betet für Erdbebenopfer auf Haiti
Bei seinem Angelusgebet in Rom hat sich der Papst an diesem Sonntag nicht nur bestürzt über den Vormarsch der Taliban in Afghanistan gezeigt. Er betete auch für die Opfer des verheerenden Erdbebens, das sich an diesem Samstag auf Haiti ereignet hat. (15.8.2021)

Franziskus: Nur ein inkulturierter Glaube ist echt
Die Einheit der Kirche ist nicht Einförmigkeit, sondern Harmonie in der Vielfalt, und nur ein Glaube, der die Kultur der Menschen aufnimmt und verwandelt, ist ein echter Glaube. Das sagt Papst Franziskus in einem Video Ordensleuten aus Südamerika. (13.8.2021)

Papst trauert um ermordeten französischen Priester
Bei der Generalaudienz hat Papst Franziskus am diesem Mittwoch mit Worten großer Trauer an Pater Olivier Maire, 60, erinnert. Der Provinzobere der Kongregation der Montfort-Missionare, war am Montag in der Vendée von einem psychisch kranken Mann getötet worden, den die Ordensgemeinschaft beherbergt hatte. (12.8.2021)

17 August 2021, 09:36