Vatican News
As notícias em latim do Vatican News As notícias em latim do Vatican News 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

Uma síntese em latim de alguns fatos que foram importantes na agenda do Papa Francisco é apresentada semanalmente pelo Vatican News.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 24 (vicésimo quarto) mensis Aprílis anno 2021

(bis millésimo uno et vicésimo)

 

(TITULI)

Summus Póntifex de Terrae Die: “Tempus est agéndi”.

Oratióne “Regína coéli” perácta, Póntifex addit christiánam religiónem e longínquo haud dari. Pax Ucraínae invocátur.

Perfugárum clamántes áudiat mundus. Altum commissárium institúti quod compendiátis lítteris nuncupátur Acnur récipit Franciscus Papa.

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus dicit Catharína Agorélius et felíciter vobis audiéntibus núntios Latína lingua prolátos.

(NOTITIAE PRAECIPUAE)

Per núntium televisíficum de Terrae Die áltero et vicésimo mensis Aprílis, Póntifex plane osténdit quo pacto discrímina, cum pestiléntia ac terrae locis coniúncta, testéntur humánum genus pervenísse “fere ad finem” et nunc ipsum esse “tempus agéndi”. Póntifex terrárum orbis potestátes cohortátur ut animóse veréque operéntur. Réttulit Monia Parente.

Non est diútius exspectándum: quod demónstrant duae terrárum orbis calamitátes, quae sunt terrae status et Coronárium virus. Per núntium televisíficum de Terrae Die  vicésimo secúndo mensis Aprílis Póntifex íncitat ad agéndum ut creátum servétur. Signíficans Ipse quómodo ex hoc discrímine aequáles exstáre non possímus, sed “melióres aut peióres”, Francíscus orbis terrárum potestátes cohortátur ut operóse agant et pópulo veritátem semper patefáciant. Hómines – argumentátur Póntifex – evéntuum cursum mutáre possunt ad Creátum tutándum.

In oratióne “Regína coeli” die duodevicésimo mensis Aprílis e fenéstra forum Petriánum prospéctans, Póntifex tres actus addúxit ad communiónem cum Dómino habéndam: cérnere, tángere et édere. Post precatiónem est cohortátus ut conténtio in Ucraína remittátur. Lóquitur Alexánder de Cárolis.

“Plátea cáreo” – post hebdómadas compressiónis propter pestiléntiam, Francíscus Papa die duodevicésimo mensis Aprílis e sui conclávis  fenéstra dénuo appáruit ad precatiónem, quae est “Regína coeli”, dicéndam, laetus ob pópuli propinquitátem repértam. Tria verba, Evangélium explánans in quo stupor discipulórum in Cenáculo narrátur, cum Iesus eis manifestátur, dícens “Pax vobis”, dicit, scílicet cérnere, tángere et édere. Tres sunt actus – explicávit Ipse – ad Dóminum Resuscitátum vere conveniéndum, ad álios amándos et ad negligéntiae amovéndam temptatiónem. “Regína coeli” recitáta, Francíscus est cohortátus ut quaedam suscipiántur ad fidúciam ac reconciliatiónem promovéndam illis in locis ubi sunt inter Rússiam et Ucraínam contentiónes.

(NOTITIAE BREVISSIMAE)

Migratiónes, bella, fames, páupertas, pestiléntia, quaedam sunt res quae pérdiu populórum motus cóncitant in ditióres Natiónes. Haec ceteráque arguménta excússa sunt a Francísco Papa in audiéntia sexto décimo die mensis Aprílis, cum recíperet Philíppum Grandi Altum commissárium institúti quod compendiátis lítteris nuncupátur Acnur.

Apud trigínta sanctuária terrárum orbis preces dicúntur mense Maio, ad pestiléntiam exstinguéndam. Hoc incéptum, ex Francísci Papae voluntáte ortum, quod studióse suscépit Pontifícium Consílium de Nova Evangelizatióne Promovénda, complectétur in primis cétera ómnia mundi sanctuária, quae fidéles, famílias et communitátes suádeant ut Rosárium récitent.

Haec háctenus, próxima hebdómada vos conveniémus.

25 abril 2021, 08:00