Busca

O boletim em latim do Vatican News O boletim em latim do Vatican News 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

As notícias do Vaticano em latim. Resumo de hoje: a 35ª Viagem Apostólica do Papa a Chipre e à Grécia; as palavras de Francisco no primeiro domingo do Advento e a intenção de oração do mês dedicada aos catequistas.

“HEBDÓMADA PAPAE”

Notítiae Vaticánae Latíne rédditae

Die quarto mensis Decémbris anno bis millésimo vicésimo primo

(TÍTULI)

Die áltero ménsis Decémbris tricésimum quintum apostólicum iter Pontíficis incépit in Grǽciam et Cýprum, quod die Lunae sexto ex Lesbi ínsulae statióne ad finem adducétur.

Prima Advéntus domínica Póntifex monet: cor per precatiónem accendéndum. Post Oratiónem Angélicam recitátam rursus: hómines migrántes sunt tutándi.

Francíscus assevérat catechístas testes esse animósos et Evangélii sollértes.

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latína lingua prolátos dicit Catharína Agorelius.

Ouça o noticiário em latim e compartilhe!

(NOTÍTIAE PRAECÍPUAE)

Post duos dies quam in Cypro ínsula est commorátus, ubi étiam Sanctam Sýnodum Orthodóxam convénit, Summus Póntifex in Grǽciam se cóntulit. Áltera haec est eius itíneris státio cui die Lunae sexto mensis Decémbris finis imponétur. Composuit Olga Sakun.

Nicósia, Athénae ac Mytilénae-Lesbum sunt urbes quae magnis arguméntis signántur, máxime quod ad christianórum unitátem et migrántes recipiéndos áttinet. Hoc est iter apostólicum quod a praetérito die Iovis Summum Pontíficem potíssimum dístinet. Prima státio in ínsula Cypro facta est, ubi magni pónderis oecuménici fuit occúrsus cum patriárcha orthodóxo Sua Beatitúdine Chrysóstomo secúndo et cum Sancta Sýnodo. In Grǽciam deínde itur, cuius státio hódie incohátur et usque ad consequéntem diem Lunae producétur, ádditis officiósis ecclesialibúsque munéribus, usque dum perveniátur in ínsulam Lesbum, quo innúmeri migrántes appéllere cúpiunt, quamque iam anno bismillésimo sexto décimo invísit Póntifex. Ipsa sors illórum, qui incérti suum solum deseruérunt, Francíscum impúlit ut profectiónis die duos manípulos perfugárum conveníret, scílicet primum círciter quíndecim hómines, ex Communitáte Sancti Aegídii apud Sanctam Martham, álterum in parœcia Sanctae Maríae Angelórum apud Fossam Traiánam, prope aëropórtum, ubi parúmper ante profectiónem est precátus Póntifex.

In Angélica Salutatióne primae Advéntus domínicae Póntifex fidéles est cohortátus ad vigilándum et precándum ut a spiritáli desídia arcerétur cor. Post Precatiónem Angélicam verba prótulit Francíscus Papa pro migrántibus ad eórum tuéndam humanitátem. Compósuit Mónia Parente.  

Iesus nos invítat ne vereámur quóniam se ventúrum pollícitus est: haec sunt verba Pontíficis ex catechési deprómpta, quam Ipse enuntiávit ante Mariálem Precatiónem Angélicam, primae Advéntus Domínicae témpore, vidélicet die duodetricésimo mensis Novémbris. Vigilántiam et oratiónem commonstrávit Francíscus Papa tamquam praecípuam viam calcándam, ne christiáni dormitántes reperiréntur et incuriósi. Precatióne Angélica absolúta, Póntifex tot migrántes memorávit “gravíssimis perículis” his diébus obnóxios suúmque ínsuper osténdit maerórem in Freto “Manica”, in Mediterráneo Mari, in Bielorússiae fínibus propter tot mórtuos. Idem iis quoque, qui mercátum, cruciátum et venalícia sunt passi, suam mentem convértit Isque diálogum commendávit ut quaedam invenirétur rátio ad “horum hóminum observándam humanitátem”.

(NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE)

In novíssimo televisífico núntio anni bismillésimi vicésimi primi, in quo mensis Decémbris inest propósitum, Póntifex cohortátur ad una simul orándum “pro catechístis, ad Dei verbum enuntiándum destináti, ut intrépidi sollertésque sint testes per Sancti Spíritus virtútem, laetítia multáque pace repléti”

Haec háctenus. Ídeo ad consequéntem hebdómadam.    

Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui

05 dezembro 2021, 08:00