Busca

Vatican News
Gravação do boletim em latim Gravação do boletim em latim 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

A síntese do programa deste final de semana: as palavras do Papa sobre a fome no mundo, escândalo e crime contra os direitos humanos; no Primeiro Dia Mundial dos Avós e dos Idosos, Francisco pede uma nova aliança na sociedade e na Igreja. Por fim, a primeira audiência do julgamento do prédio adquirido em Londres durou sete horas. Ele recomeça em 5 de outubro

HEBDOMADA PAPAE

Notitiae Vaticanae Latine redditae

31 luglio 2021

TITULI

Summi Pontíficis senténtia: in terrárum orbe grassántur fames, scándalum et crimen contra hóminum iura.

Primus Dies mundiális avórum ac senum. Póntifex ait inter iúvenes ac senes in societáte et Ecclésia foedus novum esse paciscéndum.

Init iudícium de aédibus Londonénsibus: áctio prima ténuit per septem horas. Die quinto mensis Octóbris iudícium repetétur.

Felícem exóptat diem Catharína Agorelius ómnibus haec verba, língua Latína proláta, audiéntibus.

Ouça e compartilhe!

(RES)

Ad antecéptum Coetus Natiónum Unitárum convéntum de alimentórum ratiónibus, a die vicésimo sexto ad diem vicésimum octávum mensis Iúlii Romae actum, Francíscus Papa dixit ómnium esse “iniustítiam eradicare” famis globális per animósas políticas actiónes. Compósuit Alexánder De Carolis

«Verum est scándalum, crimen útique quod praecípua hóminum iura víolat», quodque omnes «per actus certos, probas actiónes ac políticas res locórum cunctarúmque Natiónum animóse eradicáre debent»: haec sunt verba Pontíficis ad famem, incérta aliménta et nutriménti angústiam convérsa viri coronárii pestiléntiae témpore. Pontíficis est núntius ad Antónium Guterres, Secretárium Generálem Natiónum Unitárum, occasióne antecépti convéntus Coetus Natiónum Unitárum de alimentórum ratiónibus, qui a die vicésimo sexto ad diem vicésimum octávum mensis Iúlii Romae actus est. Evéntus éxstitit ante Summam Congressiónem últimam et universálem, quae Novi Eboráci in Civitátibus Foederátis Américae Septentrionális mense Septémbri absolvétur. Nemo derelinquátur – éxtulit Summus Póntifex – ita ut «socíetas aedificétur pacifica, próspera» ac vere fratérna.

Primo Die mundiáli avórum ac senum, nempe quinto et vicésimo mensis Iúlii, Póntifex moméntum notávit novi foéderis inter iúvenes ac senes. Mónia Parente parávit.

Die domínico, vicésimo quinto scílicet mensis Iúlii Ecclésia universális Diem mundiálem avórum ac senum primo celebrávit, quem hoc anno Póntifex instítuit, domínica quarta mensis Iúlii in proximitáte memóriae sanctórum Ióachim et Annae, Iesu avórum, celebrandum. Homíliae húius diéi verba de arguménto cui intitulátio «Ego tecum sum ómnibus diébus», quam Póntifex comparávit et Excellentíssimus Dóminus Salvátor Fisichella legit, inítium ex Evangélio cepérunt, quod de pánibus piscibúsque a Iesu multiplicátis lóquitur, quibus exhibita est «hodiérna necéssitas novi foéderis inter iúvenes et senes», ut quae sumus et quae habémus communicémus. In Salutatióne Angélica, post Missam, Francíscus Papa adstántes salutávit et cunctos avos audiéntes atque omnes in primis iúvenes adhortátus est, ut omnes qui deserúntur invíserent, Patris ampléxum deferéntes qui solátur et corróborat.

(NOTITIAE)

Iudícium de pecúniis Secretáriae Status adhíbitis ad Londinénses aedes acquiréndas in Aula Musaeórum Vaticanórum die vicésimo séptimo mensis Iúlii coeptum est atque áctio per septem horas ténuit. Patróni decem reórum instántias praelimináres exhibuérunt. Die quinto mensis Octóbris iudícium repetétur.

Finis fit húius editiónis, conveniémus dénuo hebdómada próxima.

01 agosto 2021, 08:29