Busca

Vatican News
Noticiário em latim Noticiário em latim 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

No boletim de hoje: o apelo do Papa para desenvolver uma ecologia do coração no primeiro Angelus no Vaticano, após o retorno do Gemelli. Francisco escreve uma carta de agradecimento aos funcionários do Gemelli e enfatiza a dimensão humana do cuidado. Publicado o programa oficial da viagem apostólica do Santo Padre à Hungria e Eslováquia em setembro.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 24 (vicésimo quarto) mensis Iúlii anno 2021

(bis millésimo uno et vicésimo)

(TITULI)

A valetudinário “Gemélli” post réditum Francíscus Póntifex, in precatióne “Ángelus” paulo post in Civitáte Vaticána recitáta, ad cordis oecológiam persequéndam cohortátur.

Epístulam ad valetudinárii “Gemélli” minístros Póntifex mittit, grátias ágens Idémque éfferens humanitátem in aegrótis curándis adhíbitam.

Ouça e compartilhe

Sedes diurnariórum Vaticána ex offício rerum agendárum índicem communicávit próximi itíneris Summi Pontíficis ad Hungáriam et Slováchiam, mense Septémbris suscipiéndi.

Salutem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus dicit Philíppus Herrera-Espaliat et felíciter vobis audiéntibus novos núntios Latína língua prolátos.

(NOTITIAE PRAECIPUAE)

Suum post réditum in Civitátem Vaticánam, póstquam in valetudinárium “Gemélli” est recéptus, primum Summus Póntifex praetérito die domínico Palátii Apostólici e fenéstra prospectávit, oratiónem, quae est “Ángelus”, in Foro Petriáno precatúrus. Eius in verbis cohortátio reperítur ad cordis oecológiam provehéndam, dum díscitur cum Iesu conquiéscere. Narrat Andréas De Angelis.

 

“Vesána festinátio in rebus agéndis” est cohibénda ac discéndum “telefoniólum exstínguere” ad diálogum cum Dómino instituéndum. Utrúmque suádet Francíscus Papa frequéntibus fidélibus, qui in Civitátem Vaticánam pervenérunt, dominicálem catechésim auditúri. Summus Póntifex est cohortátus ut ne nostris rebus implicarémur ac rebus faciúndis, sed ut aliórum vúlnera respicerémus. Hoc ob ipsum discámus oportet tempus sumére ut cum Dómino quiescámus, sed étiam ut eándem miseratiónem colámus, quam Iesus hábuit, ex qua ánimum intendébat in omnes Se indigéntes. Post benedictiónem suam singificávit Papa proximitátem Natiónibus Europaéis eluviónes patiéntibus, atque suam quoque sollicitúdinem osténdit de Cubae sociáli condicióne, diálogum suádens illa in ínsula.

***

Per epístulam Cárolo Fratta Pasini missam, Praésidi Óperis Fundáti Valetudinárii Universitárii “Gemélli”, Francíscus Papa suum ánimum gratum ómnibus illis patefácere vóluit, qui Eum curavérunt decem diébus aegrotántem. Sentiámus Alexándrum de Carolis:

Grátiae ex corde referúntur “mágnae famíliae veletudinárii “Gemélli” propter “perbenévolam sollicitúdinem” ac “fratérnam receptiónem” in valetudinárii léctulo cógnitam. Páucis post diébus quam e valetudinário est egréssus, Summus Póntifex per scriptum státuit ánimum suum gratum significáre in eos qui Ipsum aegrotántem Eumdémque sectiónem in colo die quarto mensis Iúlii subiéntem sunt comitáti. Percépi útique me “in família” esse, véluti “domi”, scripsit Francíscus, addens simul Se Ipsum cognovísse quómodo essent magni moménti, in salute curánda, humána afféctio ac artis cura scientíficae. Hanc fragilitátem expértus, Francíscus planum facit nunc in corde tot vultus, tot narratiónes ac aerumnárum condiciónes Se serváre. Valetudinárium “Gemélli”, confírmat Póntifex, “vera est parva urbs in Urbe, quo cotídie frequens hóminum multitúdo cónfluit, exspectatiónes ibídem depònens ac sollicitudines”.

(NOTITIAE BREVISSIMAE)

Sedes  diurnariórum Sanctae Sedis osténdit ex offício rerum agendárum índicem quarti et tricésimi itíneris apostólici Pontíficis ad Hungáriam et Slováchiam a die 12 (duodécimo) ad 15 (quíntum décimum) díem mensis Septémbris perficiéndi. Primam post statiónem Budapestíni, ubi missam celebrábit finiéntem Congréssum Eucharísticum Internationálem, Summus Póntifex in próximam Slováchiam Se cónferet, ibíque tres díes commorábitur, invísens Bratisláviam, Presóviam, Cossóviam ac Sástinum. Praéter quam quod fidéles cathólicos invíset, Francíscus civíles potestátes, aliárum confessiónum sodáles ac membra communitátis Hebráicae illíus Natiónis convéniet.

Finis fit húius editiónis, conveniémus dénuo próxima hebdómada.

 

24 julho 2021, 16:42