Busca

Vatican News
Notícias do Vatican News em latim Notícias do Vatican News em latim 

Hebdomada Papae: o boletim de notícias em latim do Vatican News

O resumo de hoje: num tuíte para o Dia Mundial da Saúde, o Papa Francisco lembra que as vacinas são essenciais na luta contra a pandemia. Na Urbi et Orbi do Domingo de Páscoa o apelo a vencer a mentalidade de guerra. Por fim, a intenção de oração do mês de abril dedicado a quem arrisca a vida para defender os direitos fundamentais.

HEBDOMADA PAPAE

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 10 (décimo) mensis Aprílis anno 2021

(bis millésimo uno et vicésimo)

(TITULI)

Francíscus Papa: vaccína instruménta sunt necessária ad pestiléntiam depelléndam

Summus Póntifex Urbi et Orbi benedictiónem impértiens hoc planum facit: Paschális núntius ad belli spéciem deléndam ádiuvet

Idem Póntifex: pro iis orémus qui vitam in discrímen addúcunt praecípua iura defensúri.

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus dicit Márius Galgano et bene felicitérque sit vobis audiéntibus núntios Latína língua prolátos.

Ascolta il radiogiornale in latino

Ouça e compartilhe

(NOTITIAE PRAECIPUAE)

Summus Póntifex, interveniénte Die Mundiáli Sanitátis, recordátur una simul tantum “terrárum orbem aequiórem aedificári posse”. Refert Rosárius Tronnolóne.

“Omnes, in prímis infirmióres hómines, praesidio índigent. Coniúnctim solúmmodo aequiórem saniorémque terrárum orbem aedificáre póssumus. Vocámur cuncti ad pestiléntiam depelléndam et vaccína necessária sunt instruménta húius certáminis”. Hoc in quodam brevilóquio scríbit Póntifex, interveniénte Die Mundiáli Sanitátis, cúius hoc anno est arguméntum: “Iústior saniórque terrárum orbis aedificándus”. Quae Díes a Natiónibus Unítis anno millésimo nongentésimo duodequinquagésimo  constitúta illuc vertit ut consciéntia de quaestiónibus urgentióribus maximísque, quae ad sanitatem áttinent, augeátur.

***

Francíscus post Missam celebrátam in Sollemnitáte Pascháli translatíciam benedictiónem impertívit. Suo in núntio de religiósa libertáte et advérsus nímia bella et violéntias elátius est locútus, “quae adhuc sunt in terrárum orbe”. Compósuit Olga Sakun.

Suo in núntio ex Cáthedrae Altári Petriánae Basílicae transmísso, priúsquam Benedíctio Urbi et Orbi, áddita plenária indulgéntia, impertiátur, Póntifex viam demónstrat ut nostrórum diérum difficultátes dissolvántur, a quíbus nos expédiunt Christi resuscitáti vúlnera; quíque étiam cohortátur ut audácter “vincátur” ea quae appellátur “belli mens”. Ardéntia fuérunt Pontíficis verba qui enim osténdit quómodo Páschatis núntius loquátur non de “spíritu”, sed de hómine carne et óssibus indúto, quippe de Iesu qui resuscitátus “vúlnera fert in mánibus, pédibus ac látere conspícua” ita ut, “quísquis grávia in córpore ac spíritu pátitur, is in has plagas confúgere possit ac per eas spei grátiam recípere, sine fallácia.

(NOTITIAE BREVISSIMAE)

In televisífico núntio, precatiónem demonstránte de Apríli mense, Francíscus mentem inténdit in cuiúsvis persónae dignitátem. Ipse de illis cógitat qui eándem deféndunt in  dominátibus, tyránnicis regimínibus vel in populári império in discrímine versánte.

In audiéntia generáli finem catechési impónens, Franciscus illos mémorat qui in meridionali-orientali Asiae regióne ob máximas procéllas vitam amisérunt, quae ex sábato die loca illa occupárunt. Plus quam centum hómines interiérunt, sed númerus mortuórum augéri potest ob túrbinem qui in Indonésiam Orientálem ac Timóriam Orientálem cum máximis ímbribus invasit, unde flúmina super ripas sunt effúsa, terra cécidit et eluviónes evenérunt.

Finis fit húius editiónis, conveniémus íterum próxima hebdómada.

 

10 abril 2021, 16:15