Busca

Vatican News
Noticiário em Latim do Vatican News Noticiário em Latim do Vatican News 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

Notícias do Vaticano em latim. Esta edição abre com o pensamento do Papa para a Semana de Oração pela Unidade dos Cristãos. Depois, o apelo de Francisco na Audiência Geral: que o mundo esteja livre de armas nucleares. Em seguida, a Mensagem do Pontífice ao novo Presidente americano Biden: encorajar a paz e a reconciliação no país

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 23 (vicésimo tértio) mensis Ianuá­rii anno 2021

(bis millésimo uno et vicésimo)

(TITULI)

 

In Salutatióne angélica Summus Póntifex in bono lúmine collocávit Hebdómadam  precatióni destinátam pro christianórum unitáte

In Audiéntia generáli Francíscus ut terrárum orbis ab atómicis armis liberétur cohortátur.

Ad novum Praésidem Foederatárum Civitátum Américae Septentrionális míttitur Pontíficis núntius de pace conciliánda ac de Natiónis concórdia obtinénda.

Felícem exóptat diem Catharína Agorelius ómnibus haec verba, língua Latína proláta, audiéntibus.

 

(NOTITIAE PRAECIPUAE)

Precatióne angélica die séptimo décimo mensis Ianuárii interveniénte, Francíscus Papa de moménto est locútus Hebdómadae participándae, oratióni destinátae pro Unitáte Christianórum. Ipse mentiónem quoque fecit Diéi diálogi inter cathólicos et hebraéos. Réttulit Monia Parente.

Die séptimo décimo mensis Ianuárii, post Salutatiónem angélicam dictam, Póntifex fidélibus memorávit Hebdómadam precatiónis pro Unitáte Christianórum, a die duodevicésimo ad diem quintum et vicésimum mensis Ianuárii faciéndae. Húius anni seléctum arguméntum est “Manéte in dilectióne mea, multum fructum afferétis”     atque Ipse a fidélibus flagitávit oratiónes “ut Iesu voluntas adimplerétur omnes esse unum”. Francíscus conspícue est argumentatus “unitatem” abígere contentiónem. Ipse quoque álteram et tricésimam recordatiónem Diei memorávit, quae ad confirmándum et provehéndum diálogum inter cathólicos et hebraéos destinátur eáque ipso mensis Ianuárii die séptimo décimo celebráta: “Magnópere laetámur de hoc incépto”, áddidit, qui item vota fecit ut “copiósos frúctus áfferret fraternitátis sociataéque óperae”.

Pace et commúni ópera índigent hómines, ut ab atómicis armis liberéntur. Istud in Audiéntia generáli elátius effátus est Póntifex, páucis transáctis diébus a pactióne confirmáta de armis atómicis vétitis. Compósuit Alexander De Carolis.

In Audiéntia generáli diéi vicésimi mensis Ianuárii Francíscus Papa animóse est cohortátus ut “omnes Natiónes omnésque hómines” operéntur “firma voluntáte ad mundum ab armis atómicis expediéndum”. Francísci vox rursus de hac re persónuit, ex Decessórum éius exémplo, duóbus diébus ante Pactiónem vim obtinéntem, quae anno bis millésimo séptimo décimo est comprobáta, quaeque iníquum facit usum, minas, possessiónem et collocatiónem armórum atomicórum. Póntifex rursus confirmávit “de primo agi instruménto internationáli iurídice obligánte quod palam haec arma vetat”. Ánimus ídeo erígitur ut pax et sociáta ópera multárum rerum progrediántur, quíbus hodie máxime índigent hómines.

(NOTITIAE BREVISSIMAE)

Núntium misit Póntifex ad novum praésidem Foederatárum Civitátum Américae Septentrionális, Ioséphum Biden, cum iníret ipse munus die vicésimo mensis Ianuárii. Per quem núntium vota facit Francíscus ut Albae Domus dóminus societátem aedíficet, quae in translatíciis democrátiae Americánae bonis nitátur, in primis “iúribus servátis dignitátis ómnium personárum, potíssimum páuperum”.

Quínque et vigínti hómines, tecto caréntes, in urbe Vaticána vaccínum recepérunt. Vóluit nempe Francíscus Papa ut nonnúlli indigéntes qui in aedifíciis Sanctae Sedis commorántur, serum contra Covid recíperent. “Nunc plus hábeo securitátis”, dixit quídam eórum.

Finis fit húius editiónis, conveniémus íterum die sábato próximo, eádem hora.

24 janeiro 2021, 10:02