Busca

Vatican News

Hebdomada Papae: o boletim de notícias em latim

As notícias do Vaticano em latim, com tradução para o italiano. Em síntese, nesta edição: o Papa na missa de 1º de janeiro: Será um bom ano se cuidarmos uns dos outros. Francisco não presidiu as cerimônias de final de ano e início de ano devido à ciatalgia. Na missa da Epifania, o Pontífice lembrou que adorar a Deus é descobri-lo escondido em situações simples.

HEBDOMADA PAPAE

Notitiae Vaticanae Latine redditae

9 gennaio 2021

MANCHETES 

Meditátio Pontíficis in Missa die primo Ianuárii celebráta: bonus erit annus, si alii álios curábunt. Caeremóniis abeúntis incipientísque anni propter ischiáticum morbum non praéfuit Francíscus.

In Missa in Epiphánia Dómini, Póntifex ásserit Deum adoráre velle eúndem in simplícibus adiúnctis laténtem detégere.

Felícem diem ex corde exóptat Alexánder De Carolis ómnibus haec verba, lingua Latína proláta, audiéntibus.

Ouça e compartilhe

REPORTAGENS

Ischiáticus gravis morbus impedívit quóminus Póntifex Vésperas cum prece Te Deum et Missam in octáva Nativitátis Dómini seu sollemnitáte Sanctae Dei Genetrícis Maríae celebráret, etsi Salutatiónem Angélicam iníto anno recitáre váluit. Horum evéntuum narratiónem refert Rosárius Tronnolone:

Finis anni et inítium praeter exspectatiónem fuérunt Summo Pontífici, qui, dolénte crure, ad Sancti Petri altáre accédere non pótuit ad celebrándos ritus in octáva Nativitátis Dómini. Vésperis praesédit enim Cardinális Ioánnes Baptísta Re, qui Pontíficis recitávit homíliam eiusdémque ómina, ut universális pestiléntia misericórdiam et erga patiéntes súscitet curam. Quae éadem «cura» – praecípuum scílicet arguméntum núntii pro Die Mundiáli Pacis kaléndis Ianuáriis celebráto – confirmáta est in homília Missae in sollemnitáte Sanctae Dei Genetrícis Maríae a Cardinále Petro Parolin Secretário Status celebrátae. «Hoc anno – dixit Francíscus – dum renovatiónem novásque exspectámus curatiónes, nolímus vero neglégere curam. Nam, praeter córporis vaccínum, cordis vaccíno opus est: haec est cura». In consequénti Salutatióne Angélica ipse Póntifex mariálem precatiónem egit, exóptans ut annus bis millésimus vicésimus primus «pacis sit tempus».

«Óculos tóllere», «iter suscípere» et «vidére»: haec sunt verba praecípua in Missa in Epiphánia Dómini a Pontífice propósita, qui enuntiávit quómodo Magi in húmili púero Deum agnóscere potuíssent, obtestántes quod ad Dóminum adorándum «opórtet ‘vidére’ ultra visibílium spéciem». De his lóquitur Catharína Agorelius:

«Ab omni iactatióne abhórret Deus», quem conveníre póssumus «saepenúmero in simplícibus adiúnctis, in humílibus reiectísque homínibus laténtem». In homília Missae die sexto mensis Ianuárii celebrátae Francíscus in «invisíbiles» mundi ánimum potíssimum convértit. De Epiphániae sensu cógitans, Póntifex fidéles cohortátus est, ut Magórum «scholam» adírent. Quemádmodum illi – dixit – et nos opórtet «iter suscipiámus». «Ne sinámus – asséruit – ut lassitúdo, lapsus, infelíces éxitus ánimum nostrum frangant». Iesum contuéntes – áddidit – vim hauriémus ad iter renováta laetítia prosequéndum, memória tamen habéntes «vitam facultátum non esse demonstratiónem, sed iter ad Eum qui nos amat».

NOTÍCIAS 

Ex complúribus adhortatiónibus ad pacem, quae a Papa Francísco enuntiátae sunt in Salutatiónibus Angélicis inter finem anni bismillésimi vicésimi et inítium anni bismillésimi vicésimi primi, illam émicat, quam ad  Rempúblicam Áfricae Mediánae pértinet, violéntia ac tumúltis post pública comítia vexátam. Francíscus «ad fratérnum honestúmque diálogum, ad ódium repelléndum» et «ad quamvis violéntiae spéciem vitándam» est cohortátus.

Primum novi anni propósitum, precatiónis Apostolátui committéndum, fraternitátis bono a Summo Pontífice Francísco est dicátum, quod – sicut Ipse confirmávit – éfficit ut «álium nos videámus uti fratrem, sorórem, quibúscum vitam communicámus vel mútuo sustinémus, ad amándum, ad cognoscéndum».

Haec háctenus, próxima hebdómada vos conveniémus.

09 janeiro 2021, 12:40