Busca

Vatican News
O noticiário em latim O noticiário em latim 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

As notícias do Vaticano em latim. Esta edição abre com a Mensagem do Papa Francisco para o 29º Dia Mundial do Enfermo, com a exortação a viver uma relação pessoal com os doentes; em seguida, a Audiência Geral focada na oração de louvor, mesmo nos momentos obscuros da vida, porque o Senhor nunca nos abandona. Por fim, o esclarecimento da Congregação para o Culto Divino sobre o rito da imposição das cinzas, em tempos de pandemia.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 16 (sexto décimo) mensis Ianuárii anno 2021 (bis millésimo uno et vicésimo)

(TITULI)

Summus Póntifex simulatiónem réicit: necessitúdo in primis est instituénda cum aegrótis

In audiéntia generáli dixit Francíscus terrárum orbis futúro in aevo atque in Ecclésiae spe párvulos ádfore

Vaticána auctóritas planum facit Cínerum ritum esse commutátum

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus dicit Márius Galgano et felíciter vobis audiéntibus núntios Latína língua prolátos.

(NOTITIAE PRAECIPUAE)

Undetricésimo interveniénte Die Mundiáli Aegróti suum per Núntium Francíscus Papa cohortátur ut praecípua detur ópera aegrótis coléndis, cum sit sánitas commúne ac prínceps bonum. Hodiérna universális pestiléntia – ait Póntifex – osténdit quaedam in sanitátis institútis deésse ac nonnúmquam sénibus et debilióribus aequas curas non dispertíri. Haec Alexander De Carolis.

Cavéte ne simulátio admittátur, símiles ne sitis illis qui “dicunt at nihil fáciunt”, sed contra ut personális instituátur necessitúdo cum aegrótis, eorum curandórum sumátur onus, ut nemo animadvértat se “réici et déseri”. Quod Summus Póntifex dixit per Núntium undetricésimi Diéi Mundiális Aegróti, die undécimo consequéntis mensis Februárii celebrándi, cum memória fíet Beátae Maríae Vírginis de Lourdes. “Socíetas eo est humánior – argumentátur Póntifex – quo magis” frágiles “curáre studet efficáciter per fratérnum amórem”. Húius textus títulus est: “Unus enim est Magíster vester, omnes autem vos fratres estis” (Mt 23,8). In aegrótis curándis fidúcia requíritur. Francísci mens potíssimum ad illos omnes convértitur qui in terrárum orbe coronárium virus patiúntur, in primis páuperes.

***

Precátio príncipem óbtinet locum in Summi Pontíficis catechési audiéntiae generális, quae étiam nunc in bibliothéca Palátii Apostólici acta est. Consideratiónum sériem prodúcens de precatiónis arguménto, Francíscus pondus effert Dei laudándi in ténebris quoque nostrae vitae. Quia Dóminus fidélis est amícus qui nos numquam déserit. Comparávit Olga Sakun.

“Vivéntes hómines obscúra témpora ac spiritáles noctes experiúntur”. Sic est locútus  ex témpore Póntifex in catechési hodiérnae audiéntiae, quae láudis precatióni dicátur quaéque est dirécto transmíssa per streaming, ut áiunt, ex bibliotéca priváta Palátii Apostólici. “Amóris est útique detéctio, sicut vis quae orbem sústinet”. Dantem réferens de Amóre “qui solem movet et álias stellas”, Francíscus illud confirmávit: “Viatóres nos sumus errántes qui per ináne vagántur: domum habémus, in Christo commorámur, atque de hac ‘mansióne’ réliquum mundum contemplámur, qui longe pulchérrimus appáret”.

(NOTITIAE BREVISSIMAE)

Congregátio de Cultu Divíno et Disciplína Sacramentórum senténtiam tulit de ratióne, quam sequi debent presbýteri, celebratiónis témpore, quae Quadragésimam íncipit: oportet persónulam adhíbeant et fórmulam semel tantúmmodo récitent. Cinéribus benedíctis iísque aqua benedícta respérsis, sacérdos – addit Congregátio – adstántibus se convértit dicens “semel pro ómnibus quod Missále Románum praescríbit: “Paenitémini, et crédite Evangélio”, vel “Meménto, homo, quia pulvis es, et in púlverem revertéris”.

Finis fit húius editiónis, conveniémus íterum próxima hebdómada.

17 janeiro 2021, 07:00