Busca

Vatican News
Hebdomada Papae: o noticiário em latim Hebdomada Papae: o noticiário em latim  

O noticiário em latim do Vatican News

O resumo das notícias do Vaticano em latim: Papa Francisco fala na Audiência Geral sobre a economia doente e a necessidade de sair melhor da pandemia. Os migrantes são "vítimas da cultura da rejeição, Deus nos pedirá que a levemos em conta": Palavras do Papa no Angelus de 23 de agosto e, finalmente, a oração do Papa que confia toda a humanidade à Nossa Senhora Negra

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 29 mensis Augusti anno 2020

(MANCHETES)

In Audientia Generali de aegrotanti oeconomia loquitur Papa Ipseque addit: ex universali pestilentia meliores evadere debemus.                                 

Migrantes “reiectionis cultum patiuntur de quo Deo rationem reddere debemus”: hoc dixit in Salutatione Angelica superioris hebdomae Franciscus Papa.

Dominam Nostram Nigram, quae dicitur, pro cunctis hominibus precatus est Summus Pontifex.

Salutem plurimam omnibus vobis auscultantibus dicit Catharina Agorelius et bene feliciterque sit vobis audientibus nuntios Latina lingua prolatos.

(REPORTAGENS)

In Audientia Generali die sexto et vicesimo mensis Augusti Summus Pontifex catechesim produxit de discrimine in quo propter coronarium virus versamur, quod oeconomicum incrementum admodum iniquum reddet. Planus sermo quoque factus est de parvulis qui in terrarum orbe fame pereunt quique ad institutionem accedere nequent.

“Quod privata proprietas postferatur bonis cunctis destinatis, ideoque ius universale habetur eis fruendi, exstat «aurea regula» socialis actionis” (Laudato si’): hoc ex Bibliotheca Apostolici Palatii iteravit Pontifex in Audientia Generali die sexto et vicesimo mensis Augusti. Idemque de hodierna oeconomia est locutus quae societatem iniquam et ambitum vitiosum reddunt - de “oeconomia aegrotanti”. Quaproper cuncti christiani incitantur ad Iesum contuendum et una simul agendum ut meliores ex pestilentia evadamus. Memoria quoque facta est de condicionibus in quibus complures parvuli propter malam divitiarum partitionem versantur, quae famem affert et a schola frequentanda prohibet.

In Salutatione Angelica die tertio et vicesimo mensis Augusti, in pervigilio decimi anniversarii migrantium sancti Ferdinandi caedis in Mexico, iustitiam et veritatem postulat Franciscus. Papa memoravit etiam victimas in toto orbe ob fidem persecutionum.

Post Salutationem Angelicam die tertio et vicesimo mensis Augusti papa Franciscus  mentionem fecit de Mexico, in pervigilio decimi anniversarii captionis et caedis.  Nescitur enim quid factus sit de caede illa in qua septuaginta duo cadavera migrantium apud Tamaulipas in Mexico mediano reperta sunt. “Isti occubuerunt tamquam a societate reiecti - addidit Pontifex - rationem postulabit Dominus de omnibus migrantibus qui in spei itineribus ceciderunt”. Qui etiam “Diem Mundialem memoravit, in recordationem illorum qui vim subierunt, in terrarum orbe persecutionem propter fidem patientes”. Illa commemoratio celebrata est die altero et vicesimo mensis Augusti et orationes et propinquitas poscuntur, ut ii sustineantur. Quaedam etiam de Simonis Petri fide dicta sunt et fideles sunt invitati ut alium “cum ipsis Iesu oculis” contueantur.

(NOTÍCIAS)

Sub finem catechesis Audientiae Generalis die sexto et vicesimo mensis Augusti, qua in Polonia Ecclesia sollemnitatem Virginis Nigrae Claromontanae celebrat, Papa Sancturarium recordatus est a Se visum, cum XXXI Dies Mundialis Iuventutis anno MMXVI celebraretur et Poloniam et cunctos homines Virginis Nigrae patrocinio commisit.

Eodem die, finem imponens Audientiae Generali, Franciscus cohortatus est fideles ut intercessionem requirant sanctae Monicae et sancti Augustini, diebus vicesimo septimo et octavo mensis Augusti celebratis. Uterque quidem “familiaribus vinculis in terris nectitur et in caelo eidem gloriae destinatur”. Utrumque in mentem revocare solet Pontifex, scilicet Monicam propter constantem precationem atque Augustinum illam propter inquietudinem quae eum ad Deum perduxit.

In epistula quadam Pontificiae Academiae Marianae internationali die quinto decimo mensis Augusti praterito missa, Pontifex magni aestimavit Departimentum institutum analysis ac inquisitionis rerum criminalium et mafianarum, “ut Virginis Mariae imago ab illis consuetudinibus flagitiosis liberaretur”. Inter huius corruptae spiritalitatis exempla annumeratur  “statio” Marialis signi ante cuiusdam domini domum, procedentibus fidelibus.

Finis fit huius editionis, conveniemus iterum die sabato proximo, eadem hora.

 

30 agosto 2020, 08:55