Busca

Vatican News
2019.09.21 Foto per notiziario in latino

Hebdomada Papae: o boletim em latim do Vatican News

Notícias do Vaticano em latim com tradução italiana. Nesta edição temos: O Papa na Audiência Geral e no Angelus, Fraternidade Humana: de Abu Dabhi uma carga de ajuda para a Amazônia.

Vatican News

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die 27 menis Iunii anno MMXX

(Manchetes)

In Audientia Generali ait Pontifex: omnes saepe non sibi constant; precatio ipsa nobis tribuit praestantiam.

In Oratione Angelica dictum est: insolentia et violentia christianorum non exstinguunt  testificationes. Monitum posthac est prolatum de hominis et rerum naturae necessitudine.

Humana fraternitas: ex Abu Dhabi subsida missa sunt ad Amazoniam iuvandam.

Omnibus vobis audientibus salutem imo ex corde dicit Catharina Agorelius, hanc editionem nuntiorum Latina lingua participantibus.

(Reportagens)

In Audientia Generali diei 24 mensis Iunii vehementer exhortatus est Pontifex ad precationem agendam omnibus rerum in adiunctis, more Davidis regis:

Die praeterito Mercurii 24 mensis Iunii, ante aestivam quietem, in Audientia Generali fideles allocutus est Pontifex, exemplar afferens Davidis “magnus psalmorum auctor”. David – dixit Papa – “sanctus peccator” fuit , sicut nos sumus. Alias fuit ille bonus pastor, alias minus. Sed precatio eiusdem vitae fuit ductrix. Cum Dei manibus nos committimus, granditatem quandam recipimus, plane scientes ex conscientia oriri precationem, vitam non esse quiddam quod in nos dilabitur, sed mirabile mysterium, quod in nobis poesim gignit.

Christiani qui persecutionem patiuntur plures sunt hodie quam primis temporibus, veri sunt nostri temporis martyres. In salutatione angelica die 21 mensis Iunii Franciscus papa Matthaei Evangelium attulit, quod nos a metu abstrahit provocationibus exstantibus. Mariali precatione dicta, est cohortatus Papa fideles, ut creatum colere pergerent.

In angelica oratione in Petriano foro die 21 mensis Iunii Franciscus papa fideles monuit ut ne animos desponderent, Deo confidentes eiusque graiae. Matthaei exide attulit Evangelium, in quo Iesus discipulos hortatur ne metu perturbentur. Christianos persecutionem pati – dixit Pontifex –  proh dolor verum est, qui vero suam cum Deo communionem testantur. Sed prorsus praestat ut coram hominibus Iesus agnoscatur. Post marialem precationem, recordatus est Franciscus complura loca post pestilentiam venustiora exstitisse, quae ideo maiore cura indigent.

Abu Dhabi princeps, Francisci Papae suasu qui  invitavit ut pauperioribus populis subveniretur, die Iovis 25 mensis Iunii aeroplanum misit, magna subsidia Amazonicae genti Peruvianae traditurum. Inceptum ex cooperatione oritur inter Phylarchias Arabicas Unitas et Sactam Sedem, sub titulo fraternitatis humanae.

“Mater Misericordiae” “Mater Spei” e “Solacium migrantium”, tres sunt invocationes in Litanias Lauretanas inserendas, quarum prima post Matrem Ecclesiae, altera post Matrem diviane gratiae ac tertia post refugium peccatorum est ponenda.

Benedictus XVI papa emeritus suum commorationis Vaticanae locum reliquit ac Ratisbonam se contulit ut maiori natu fratri assideret. Diebus 18-22 mensis Iunii Papa emeritus invisere potuit et fratrem et loca sibi familiaeque cara.

Haec omnia sunt pro hac editione, conveniemus iterum hebdomada proxima.

27 junho 2020, 12:40