Busca

Vatican News
Notitiae Vaticanae Latine redditae Notitiae Vaticanae Latine redditae 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

No boletim deste domingo: o Papa reza o Pai Nosso e pede misericórdia para a humanidade provada pela pandemia do Covid-19; a Bênção Urbi et Orbi com o Santíssimo Sacramento em 27 de março e a mensagem em vídeo do Papa pelo fim da epidemia. (Nestes tempos de pandemia o áudio em latim não tem sido gravado. Oferecemos apenas o texto).

                                                               “HEBDOMADA PAPAE”
                                                      Notitiae Vaticanae Latine redditae
                               Die duodetricesimo mensis Martii anno bis millesimo vicesimo

(Manchetes)

Papa pronuntiat Orationem Dominicam et quaerit misericordiam pro genere humano a viro coronario vexato.

In Benedictione Urbi et Orbi diei vicesimi septimi mensis Martii Franciscus concedit indulgentiam plenariam.

Nuntius televisificus Francisci pro fine pestilentiae universalis.

Ex imo corde omnibus vobis audientibus salutem dicit Catharina Agorelius, quae hanc editionem nuntiorum latina lingua prolatorum praebet.

(Reportagens)

Meridiana hora feriae quartae praeteritae, post habitam Audientiam Generalem, Papa perfecit prior duorum magnorum gestuum hebdomadae ad impetrandam finem pestilentiae universalis. Franciscus recitavit Orationem Dominicam sine fidelibus, e longinquo sed omnibus christianis confessionibus coniunctus.

Inter timores et sollicitudines mundi a viro coronario undevicesimo perturbati, ex Bibliotheca Apostolica Vaticana Papa concinavit Orationem illam a Iesu Apostolis traditam. In oratione angelica die dominico praeterito, ipse adhortatus est Moderatores Ecclesiarum et communitatum christianarum ut misericordiam peterent pro genere humano asperrime vexato: “Sicuti filii confidentes – inquit Papa – convertimur ad Patrem. Quod cotidie facimus, pluries in die; hoc tempore autem exposcere volumus misericordiam pro omnibus hominibus a viri coronarii pestilentia universali asperrime vexatis. Hoc agamus omnes, christifideles uniuscuiusque Ecclesiae et communitatis, cuiusvis aetatis, sermonis et nationis.

Alter magnus gestus factus est heri, cum Ipse oravit ante vestibulum Basilicae Sancti Petri, et conclusit peculiari benedictione Urbi et Orbi. Antea, die vicesimo mensis Martii, Decretum Paenitentiariae Apostolicae concesserat indulgentiam plenariam coronario viro laborantibus, eorum ministris et omnibus fidelibus pro iisdem orantibus.

Propter urgentiam viri coronarii undevicesimi Decretum Paenitentiariae Apostolicae concedit facultatem impetrandae indulgentiae plenariae omnibus fidelibus viro coronario laborantibus, omnibus qui publicam salutem curant, proximis eorum et illis consulentibus etiam per orationem.
In homilia Missae apud Domum Sanctae Marthae celebratae, mane eiusdem diei vicesimi mensis Martii, Franciscus recordatus est fidelibus quomodo recipere possint veniam, sacerdote absente: “Loquere cum Deo – inquit – dic Ei veritatem, veniam exposce e toto corde actu contritionis et promitte Ei te quam primum confessionem agere. Heri, hora sexta post meridiem, Nuntia Vaticana televisificae imaginis ope orationem Papae diffudit, cum benedictione eucharistica et benedictione Urbi et Orbi, ante vestibulum Basilicae Sancti Petri impertita.

(Notícias)

Cotidie ex Domo Sanctae Marthae Missa incipit peculiari proposito cum adiunctis passionis mundi coniuncto: pro familiis, infirmorum ministris, operariis, senibus, sacerdotibus, reclusis in carceribus et auctoritatibus. In Missa feriae quintae praeteritae celebrata, Papa iteravit petitionem: “Deus concedat ut hac in tempestate metum superemus.

Nuntium televisificum adhibens, Papa Franciscus vehementer appellavit unitatem atque petiit ab omnibus, ut extollerent orationem Virgini Mariae, impetrantes praesidium eius in vexatione qua totus mundus laborat. Summus Pontifex gratias egit omnibus christifidelibus, universis hominibus et mulieribus bonae voluntatis orantibus pro hac dificultate, coniunctis, praeterita religiosa traditione ad quam pertinent.

Haec omnia sunt pro hac editione, conveniemus iterum sabbato proximo, eadem hora.

29 março 2020, 08:08