Busca

Vatican News
Hebdomada Papae, o noticário em latim do Vatican News Hebdomada Papae, o noticário em latim do Vatican News  

Hebdomada Papae: o boletim de notícias em latim

As notícias do Vaticano, em língua latina e com tradução em italiano, vão ao ar na Rádio Vaticano todos os sábados às 12h32, horário italiano. Nesta edição de 07 de dezembro: a publicação da Carta Apostólica do Papa “Admirável sinal” sobre o presépio, a mensagem do Papa para a Cop 25 sobre o clima em que Francisco afirma que estamos diante de um desafio de civilização e a missão em Lesbos do cardeal Krajewski que trouxe à Itália um novo grupo de deslocados. O noticiário de informações em latim dura 5 minutos e pode ser conferido através do podcast do Vatican News.

"HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die septimo mensis Decembris anno bis millesimo undevicesimo

 

Evulgatae sunt Litterae Apostolicae Papae, quibus titulus “Admirabile signum”, ad confirmandam notionem ac pondus Praesepis.

Franciscus scribit ad COP Viginti Quinque, ad congressionem vidélicet de mutationibus caeli status, et dicit: sumus coram provocatione humani civilísque cultus.

Cardinalis Krajewski quosdam profugos ex insula Lesbos in Italiam comitatur.

Ómnibus vobis audiéntibus salútem imo ex corde dicit Catharína Agorelius, quae hanc editiónem nuntiórum Latína língua prolatórum confert.

Ouça o noticiário em latim deste fim de semana

 

(REPORTAGENS)

Occasione visitationis specus in Greccio, ubi sanctus Franciscus Assisiensis primam comparavit imaginem nativitatis Iesu, die dominica praeterita Papa Franciscus  Litteras Apostolicas subsignavit, quae inscribuntur Admirabile signum, quibus quaerit ne traditio praesepis deminuat. Agit Helena Astorri:

“Admirabile signum praesepis, christiano populo carissimum, semper stuporem admirationemque suscitat”: hoc modo incipiuntur Litterae Apostolicae Admirabile signum, de notione ac pondere praesepis, quas Papa Franciscus die dominica praeterita subsignavit, scilicet Dominica prima Adventus, in visitatione in Greccio, ubi sanctus Franciscus Assisiensis anno millesimo ducentesimo vicesimo tertio primam imaginem praesepis comparavit. “Dum scaenam Nativitatis Domini contemplamur – scribit Papa – invitamur ad spiritale iter incipiendum, humilitate attracti Illius qui homo factus est ut omni homini occurrere posset”. Sanctus Pater promovére vult ubicúmque traditionem praesepis – in familia, in officina, in scholis, in carceribus – et concludit: nihil nostra ínterest scire ea quomodo sit aedificandum; oportet praesepe  “vitae nostrae loquatur”.

In nuntio participibus misso Congressionis Nationum Unitarum quae Matriti a die secundo ad diem decimum tertium Decembris evénit, singularis cura animadvertitur Pontificis de mutationibus caeli status, quas vocat “unam ex praecipuissimis provocationibus pro humanitate”.  Franciscus invítat ad operam omni ope explendam ut futuris generationibus “causae spei” offerantur. Refert nobis Marius Galgano:

Provocationem suscipimus fundamentalem, illam scilicet de mutatione caeli status, tamen verba ab actionibus definítis usque amovéntur: hoc scribit Papa in nuntio participibus misso Congressionis Nationum Unitarum de caeli status, quae Matriti in praesens évenit. Franciscus curam demonstrat de mutationibus caeli status, quam definit veluti “unam ex praecipuissimis provocationibus pro genere humano”. Papa iterum in lucem ponit necessitatem perveniendi ad proposita quae in Pacto Parisiensi firmata sunt et sollicitat ne haec occasio amittatur “tuendae communis nostrae domus” et spei praebendae futuris generationibus.

(NEWS

Si unaqueque paroecia hospitio unam familiam profugorum accipit, sicut Papa desiderat, “in insula Lesbo neminem inveniemus”. Hoc dixit eleemosynarius Pontificis, cardinalis Conradus Krajewski, qui modo ex insula graeca in Italiam reversus est una cum quibusdam asylum rogantibus. Purpuratus cardinales, episcopos ac sacerdotes adhortatus est ad aperiendas ianuas domuum, canonicarum, palatiorum: exstat spatium, dixit ille, exstant etiam subsidia.

Simul cum celebrationibus initii Adventus, die undetricesimo mensis Novembris, in Terra Sancta pervénit reliquia Sacrarum Cunarum, a Papa Custodiae Franciscanae in Bethlehem oblata.

Haec ómnia sunt pro hac editione, conveniémus íterum hebdómada próxima.

07 dezembro 2019, 17:48