Busca

Vatican News
Boletim em latim Boletim em latim 

O Boletim de Notícias em latim do Vatican News

As notícias do Vaticano em latim são transmitidas todos os sábados às 12h22 pela Radio Vaticana Italia e aos domingos, nas edições das 14 e das 21h30 (horário de Brasília) no Programa Brasileiro. O resumo hoje: a Mensagem do Papa e a homilia de Natal; a esperança do Pontífice e de dois líderes cristãos em visitar o Sudão do Sul em breve.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae vaticanae latine redditae

Die duodetricesimo mensis Decembris anno bis millesimo undevicesimo

Ouça e compartilhe

(Manchetes)

Nuntius Papae in Nativitáte Dómini: Christus sit lux pueris víctimis belli.

In homília Missae in Nativitáte Dómini Papa recordátur nos, ne exspectémus Ecclésiam perféctam ad eam amándam.

Papa et duo moderatóres pópuli christiáni sperant brevi témpore Sudániam Austrálem invisére.

Ómnibus vobis audiéntibus salútem imo ex corde dicit Márius Galgano, qui hanc editiónem nuntiórum Latína língua prolatórum confert.

(Reportagens)

Papa Francíscus in nuntio in Nativitáte Dómini dato, qui antecédit Benedictiónem sollémnem Urbi et Orbi, recordátur lucem Púeri nascéntis maiórem esse quam ténebras in córdibus hóminum et in bellis. Agit Christina Seuss:

Papa a Christo petit, ut lux sit tantis púeris, qui patiúntur in bellis et contentiónibus in Médio Oriénte ac in divérsis Natiónibus mundi necnon solácium pópulis Syriae, Terrae Sanctae, Ucraínae et Reipúblicae democráticae Congénsis, magnis discrimínibus in Líbano et Venetíola, illis qui vexáti sunt fidei causa atque iis, quibus necésse est “migráre in spe vitae securae”. Parvus Puer in Béthlehem, procédit Francíscus, spes sit “cuncto Continénti americáno, ubi váriae Natiónes hodie degunt tempus perturbatiónis políticae et sociális”.      

Occasióne Missae in nocte in Sollemnitáte Nativitátis Dómini in Basílica Vaticána celebrátae, Franciscus recordátur amórem Dómini haud negotiatórium esse. Genus humánum, dicit Papa, nondum solum est, quia Deus homo factus est. Refert nobis Hélena Astorri:

Coram “aménti” caritáte Iesu excusatiónes non exstant: non praestolámur, affírmat Papa, dum próximus noster “probus fiat” ad ei benefaciéndum vel dum Ecclésia perfécta sit ad eam amándam. Sanctus Pater exhortátur nos, ut donum fiámus: ita, éxcitat Papa, nos ipsos commutábimus tantúndem et Ecclésiam. Natívitas Dómini nos recordátur, interpretátus est Póntifex, Deum omnem hóminem amáre, “etiam hunc peiórem”. Francíscus in homília recordátur etiam illum Púerum, de quo Evangélia narrant, in praesépi positum in nocte gélida ac tenebrósa, luce autem divína illumináta, sínere se ab ómnibus, indiscrepánter, bráchiis comprehéndi.  

(News)

Papa Francíscus, Primas Anglicánus et olim Moderátor Ecclésiae presbyteriánae Scótiae núntium coniúnctum misérunt occasióne Nativitátis Dómini et Anni Novi, Prsidi Reipúblicae Sudániae Austrális Kiir ac praeposito advérsae partis Machar. Orémus Christum, scribunt, “ut renovétur munus in itínere pacis” et “fíeri possit visitátio nostra” ad hanc terram diléctam.

Occasióne suéti occúrsus omínibus pro Nativitáte Dómini expriméndis, Francíscus locutus est Cúriae Románae de mutatiónibus institutiónum vaticanárum curréntibus atque expréssit sensum propositáque novórum dicasteriórum. Mutámus, dicit Papa, ad rigóres pavorésque vincéndos et ad mélius Evangélium nuntiándum mundo mínime christiáno núntio viduáto.

Haec ómnia sunt pro hac editióne, conveniémus íterum hebdómada próxima.

29 dezembro 2019, 07:48