Busca

Vatican News
Registro da transmissão em latim Registro da transmissão em latim 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

As notícias do Vaticano em latim são transmitidas todos os sábados às 12:32 pela Radio Vaticana Italia e no Programa em português aos domingos. No resumo de hoje: a Audiência Geral do Papa que recorda a visita à Tailândia e ao Japão, e a condenação do Pontífice em Bangcoc do fenômeno do tráfico, depois de 30 anos da Convenção sobre os Direitos da Infância. O informativo semanal de 5 minutos - em colaboração com o Escritório Cartas Latinas da Secretaria de Estado - também está disponível em um podcast no Vatican News.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

30 novembre 2019

Ouça o boletim em latim deste final de semana

(MANCHETES)

In Audiéntia Generáli Papa méminit iter in Thailándiam et Iapóniam.

De Bangkókio Papa oppróbrium damnat puerórum nefas commércii, trigínta annis post Conventiónem super Iura Infántium.

Sancta Sedes confírmat: duo Status pro duóbus pópulis dírimet contentiónes inter Israélem et Palaestínam.

Ómnibus vobis audiéntibus salútem ex imo corde dicit Catharína Agorelius, quae hanc editionem nuntiórum latína língua prolatórum praebet.

(REPORTAGENS)

Pacem verbis símulant qui arma vendunt. In catéchesi in féria quarta hábita, in qua de Apostólico itínere octo diérum in Thailándiam et Iapóniam locútus est, Papa Francíscus confirmávit firmam suam damnatiónem armórum atomicórum. Síngula refert Mónia Parente:

Magna répetens témpora apostólici itíneris, quod superióre féria tértia conclúsum est, Papa in Audiéntia Generáli in Foro Petriáno minas armórum atomicórum monstrávit, sicut et amissiónis ipsíus sensus exsisténtiae. Ádloquens de polléntibus civitátibus, grave mónuit díscrimen in iísdem amissiónis sensus vivéndi. «Vitam deféndere» enim intitulátio fuit itíneris in Iapóniam et Papa repetívit memóriam statiónum Hiróshimae et Nagasákii et «firmam damnatiónem armórum atomicórum et pacis tantum verbis simulátae ab iis, qui arma dein éxstruunt et vendunt». In convéntu diurnáriis edocéndis in redeúnte aëronávi acto voluntátem expréssit Catechísmo Cathólice Ecclésiae adiungéndi armórum atomicórum non modo usus, sed etiam possessiónis turpitúdinem.

Inter arguménta maióra recéntis itíneris apostólici ádfuit et damnátio «flagélli» nefas commércii et pravórum consuetúdinum erga mulíeres et púeros. Quae, Francíscus dixit, detúrpant personárum «veram dignitátem». Agit Rosárius Tronnolone:

Inde a prima allocutióne post adventum Bangkókium die vicésimo novémbris, Papa persollícite disséruit de pravis consuetudínibus erga mulíeres et púeros. «Recógito – affirmávit ipse – de muliéribus illis et púeris illis témporis nostri, qui potíssimum sauciántur, violántur et exponúntur in omne genus usurpatiónis, servitútis, violéntiae et pravae consuetúdinis». Francíscus apéruit gratum ánimum suum gubernatóribus Thailándiae, sicut et homínibus et institútis propter stúdium tanti mali eradicándi. Mémorans demum tricésimum anniversárium a Conventione super Iura Infántium et Adolescéntium, Papa commónuit omnes, ut «instánter, constánter celeritérque operaréntur in púeris defendéndis».

(NOTÍCIAS)

«Duo Status pro duóbus pópulis»: Sancta Sedes íterum hoc consílium monstrat tamquam única viam ad diútinas diriméndas contentiónes inter Israélem et Palaestínam. In público núntio superióre féria quarta pródito, post declaratiónem Civitátum Foederatárum Américae Septentrionális de legítimis possessiónibus israëlíticis in territóriis palaestinénsibus, Sancta Sedes exóptat, ut pacta dirécta ineántur ad inveniéndum iustum compromíssum, quod prae se ferat legítimas aspiratiónes duórum populórum.

Cras, domínica prima Advéntus, Papa invíset Sanctuarium franciscánum in Gréccio, ut oret ubi sanctus Francíscus primum Praesépe históriae apparávit. Eódem die, Póntifex mittet «toti pópulo credéntium» epístulam ad aptióre modo notiónem intellegéndam huius sacrae imáginis.

Haec ómnia sunt pro hac editióne; conveniémus íterum hebdómada próxima.

30 novembro 2019, 17:24