Busca

Vatican News
2019.06.04 PODCAST GR Latino NO LOGO 2019.06.04 PODCAST GR Latino NO LOGO 

Hebdomada Papae: o noticiário em latim deste final de semana

As notícias do Vaticano, em língua latina e com tradução em italiano, vão ao ar na Rádio Vaticano todo sábado às 12h32, horário italiano. Na edição deste dia 19 de outubro: o Sínodo Amazônico, o Papa na FAO e sobre a Síria. O noticiário de informações em latim dura 5 minutos e pode ser conferido através de podcast do Vatican News.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die undevicesimo mensis Octobris anno bis millesimo undevicesimo

Prodúcitur Sýnodus de Amazónia: sunt exíguae vocatiónes quia déest constántia evangélica.

Papa scripsit Institúto Natiónum Unitárum pro Aliméntis et Agricultúra: cumulámus atque abícimus panem páuperum.

Póntifex de Sýria dixit: necessárius est diálogus sincérus.

Salútem ex ánimo ómnibus vobis dicit Eugénius Muralli audiéntibus novos núntios latína língua prolátos.

Ouça o notício em latim deste final de semana

 

(REPORTAGENS)

Dimídio Sýnodi de Amazónia decúrso currículo, mutátur rátio. Evangélica constántia, munus paucórum agricolárum laicórum et testimónia indigenárum praecípuum disputatiónis óbtinent locum. Síngula réfert Rosárius Tronnolone:

In opéribus synodálibus, diébus superióribus peráctis, quidam patres synodáles novum ímpetum áfferunt, invitántes ad non intermitténdum iter Coetus per inquisitiónem parvárum solutiónum pro síngulis propósitis, sed pótius ad evocándum ímpetum proféticum, cum detur spátium Spirítui Sancto, ne amittátur conspéctus universális.

Dictum est ínsuper haud caelibátum verum impediméntum vocatiónibus esse, sed inconstántiam nonnullórum praecónum evangelizatiónis. Agitátur praetérea quǽstio partitiónis presbyterórum et exígui spíritus missionális. Ágnita exínde sunt magnum pondus adiuménti laicórum in communitátibus, alácritas quae a muliéribus orítur, munus paucárum consociatiónum agricolárum ad silvas Amazóniae tutándas. Pérmovent testimónia, exémpli grátia illa ab indígena Peruviána Yésica Patiachi Tayori trádita, quae denuntiávit scélera contra pópulos indígenos perácta ac quaesívit úbinam essent Natiónes Unítae atque áliae consociatiónes internationáles.

Die décimo sexto mensis Octóbris, occasióne Diéi Mundiális Alimentórum, Papa Francíscus misit núntium Institúto Natiónum Unitárum pro Aliméntis et Agricultúra, demónstrans necessitátem temperántiae in ratióne vivéndi, ut sana intercéderet necessitúdo inter nos, fratres et rerum natúram. Agit Emmanuela Campanile:

“Crudéle est ut sint regiónes mundi ubi cibus abícitur vel destinátur ad álios fines qui non sunt alimentárii”. Verba sunt Papae convérsa ad moderatórem generálem Institúti pro Aliméntis et Agricultúra, occasióne Diéi Mundiális Alimentórum, cuius títulus: “Nostrae actiónes sunt futúrum nostrum. Aliméntum sanum pro mundo sine fame”. Póntifex per núntium recordátur, pro octingéntis vigínti miliónibus personárum esuriéntium adésse fere septingénties centéna mília personárum superponderosárum, quae víctimae insanárum consuetúdinum nutriménti sunt. “Necésse est ut nostra agéndi rátio mutétur”, scripsit Póntifex.     

(NEWS)

Sub finem oratiónis marianae et Sanctae Missae canonizatiónis quinque novórum sanctórum superióre die domínico, Papa dénuo orávit pro gravi condicióne in Sýria: rénovo mónitum ad operándum cum sinceritáte, probitáte ac perspicuitáte, per diálogi ratiónem, ut éfficax éxitus reperiátur, ait Francíscus.

Domínici Giani dimissióne accépta, cui etiam Póntifex grátias egit, cum Ipse eius famíliam invíseret, Papa Francíscus nominávit Moderatórem Ministérii securitátis et tutélae civílis Status Civitátis Vaticánae atque Directórem Córporis Excubitórii, Ioánnem Lucam Gauzzi Broccoletti.

Haec ómnia sunt pro hac editióne. Gratias ágimus pro attentióne; conveniémus íterum hebdómada próxima.

19 outubro 2019, 17:17