Cerca

Vatican News
Boletim de notícias em latim Boletim de notícias em latim 

Hebdomada Papae: o Boletim de notícias em latim

As notícias do Vaticano em latim são transmitidas todos os sábados às 12:32 pela Radio Vaticana Italia. Um resumo de hoje: o Papa na audiência: na África para espalhar sementes de paz; na Casa Santa Marta, em 11 de setembro, a primeira reunião do Comitê para a Fraternidade Humana; Dom Auza para a ONU, os testes nucleares devem ser proibidos. O informativo semanal de 5 minutos, é produzido em colaboração com o Escritório Cartas Latinas da Secretaria de Estado - também está disponível em podcast no site do Vatican News

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die decimo quarto mensis Septembris anno bis millesimo undevicesimo

Manchetes

Papa in audientia dixit: In Africam veni ad semina pacis spargenda.

In Domu Sanctae Marthae die undecimo mensis Septembris primus conventus Comitatus pro Humana Fraternitate habitus est.

Reverendissimus Dominus Auza ait in Consociatione Nationum Unitarum: oportet proscribere experimenta atomica.   

Ómnibus vobis audiéntibus salútem imo ex corde dicit Catharína Agorelius, quae hanc editiónem nuntiórum Latina lingua prolatórum confert.

Ouça e compartilhe!

Reportagens

In Audientia Generalis, ut fíeri solet post itínera apostolica, Papa Franciscus rursus in catechesi percúrrit statiónes peregrinatiónis suae in Mozambíco, Madagascária et Ínsulis Maurítii. Refert nobis Emmanuéla Campanile:

Evangélium Iesu «pro pópulis potentíssimum est ferméntum fraternitátis, libertátis, iustítiae et pacis»: sicut sator spei, pacis ac reconciliatiónis – ait Papa multitúdini hóminum in foro Sancti Petri congregátae in Audientia Generali – «temptávi hoc fruméntum, frumentum Iesu, íncolis Mozambíci, Madagascáriae ac Insulárum Maurítii afférre». Papa ergo memóriam répetit illórum rísuum, vúltuum, recordatiónum, imáginum, oratiónum, quae in illis diebus veheménter eius visitatiónem signavérunt. Papa, illústrans spem mundi Christum esse, recordávit se ad sémina pacis reconciliationísque spargénda ivísse et auspicátus est, ut illis pópulis «fructus copiósos» ferant.

In Civitate Vaticana, in Domu Sanctae Marthae, praesente Pontifice, peráctus est primus convéntus novi Comitatus Superioris constitúti ad propósita persequénda quae continéntur in Documénto de Humana Fraternitate inter christianos ac muslímos, mense Februário in Emirátibus Arábicis Unítis a Papa Francisco et a Magno Imamo de Al-Azhar subscrípto. Agit Renatus Zenobio:

Papa Franciscus gratitúdinem suam éxprimit membris Comitatus in primo conventu congregátis, post magnum eventum in Abu Dhabi hábito et subscriptiónem Documénti de Humana Fraternitate. «Estóte artífices fraternitatis», ait Sanctitas Sua, auspicans ut opus Comitatus sit initium novae politicae, «non solum porréctae manus, sed étiam cordis apérti». Dies undécimus mensis Septembris electus est sicut sýmbolus voluntátis íllic vitae ac fraternitatis aedificándae ubi álii seruérunt mortem, in memória scéleris terróris ipso die Novo Eboráco anno bis millesimo primo perácti.

Reverendus Dominus Bernardinus Auza, Observátor Pérmanens Sanctae Sedis Novi Eboráci apud Nationes Unitas, in eminentissimo conventu ad commemorandum ac promovendum Diem Internationalem contra experimenta atomica, in allocutióne sua, ex mandáto Sanctae Sedis, invocávit confirmatiónem Pacti contra experimenta atomica. Reverendus Auza recordatus est documenti confirmationem subscriptione adhuc carere octo Statuum, ut vigére incípere possit.  

Finis fit huius editiónis, conveniémus íterum hebdómada próxima.

15 setembro 2019, 07:35