Cerca

Vatican News

No ar, "Hebdomada Papae", o noticiário em latim da Rádio Vaticano

O boletim "A semana do Papa, noticiário vaticano em língua latina" ('Hebdomada Papae, notiae vaticanae latine redditae'), fez sua estreia neste sábado, 8 de junho. Trata-se do novo espaço informativo semanal, em latim, sobre as atividades do Papa e da Santa Sé, iniciativa nascida da colaboração das redações da Rádio Vaticano – Vatican News com o Escritório Cartas Latinas.

Cidade do Vaticano

No sábado, 8 de junho, às 12h32, fez sua estreia o noticiário em latim da Rádio Vaticano, o "Hebdomada Papae", apresentado por Alessandro de Carolis.

Ouça e compartilhe!

Manchetes

Franciscus Dacoromaniam invisit, tres dies ut “parvula cum Ecclesia ambulet locali” atque in dialogo cum orthodoxis.

Drama iuvenis Nederlandicae Noae Pothoven, quae mortem elegit voluntariam septemdecim annis. Franciscus: euthanasia et interitus voluntarius cui ministri adsint omnibus detrimentum constituunt.

Mortuus est nonaginta et unum annum habens cardinalis Aelius Sgreccia, magister in inquisitione atque in bioëthicae educatione.

Saudações

Salutem plurimam omnibus vobis auscultantibus dicit Alexander De Carolis et feliciter vobis audientibus novos nuntios Latina lingua prolatos.

Primeira reportagem

Tres dies sunt insumpti, Bucarestiis et in urbibus illius Nationis praecipuis, ut rursus confimaretur dialogus itineris “una” facti. Significatio est tricesimae visitationis apostolicae Papae Francisci in Dacoromania peractae a die uno et tricesimo mensis Maii ad diem secundum superioris mensis Iunii. Loquitur Rosarius Tronnolone:

Conventus fraternus est factus cum Patriarcha Daniele et cum Synodo orthodoxa, beatificatio est acta septem episcoporum grecorum-catholicorum martyrum, comunistarum sub dominatione interemptorum; venia est petita a gente nomadica propter discrimina ab Ecclesia antiquis temporibus peracta. Fuit Papae in Dacoromania visitatio studiosa gravisque, die uno et tricesimo mensis Maii Bucarestiis incepta et in urbe vulgo dicto Blaj die dominica superiori ad finem adducta, post stationes in Sanctuario mariano vulgo appellato Sumuleu-Ciuc ac in urbe quam vocant Iasi. A familiis et iuvenibus Franciscus quaesivit ut fidem confirmarent, cum iteraret in Missa beatificationis episcoporum martyrum, amorem vincere oppressionem ideologiarum. Inter praecipua momenta annumeratur oratio Dominica in ecclesia cathedrali Bucarestorum cum Patriarcha Daniele communicata: sic, ait Papa, confirmamus “communes radices nostrae identitatis christianae”.

Segunda reportagem

Permovit mundum casus Noae Pothoven, iuvenis Nederlandicae septemdecim annos natae, quae, vim olim passa, die dominica superiori elegit mortem voluntariam. Papa quoque voluit dolorem suamque propinquitatem ostendere. Agit Emmanuela Campanile:

“Euthanasia et interitus voluntarius, adstantibus adiutoribus, omnium est clades. Nostrum est neminem deserere, numquam cedere, sed curare et amare ad spem iterum praebendam”. Sunt verba Francisci in breviloquio @Pontifex commendata, cum de interitu iuvenis Noae certior est factus. Puella nederlandica mortem sibi conscivit duodevicesimum agens annum, dolore oppressa ob iteratos casus abusuum quos superioribus annis est passa. Excellentissimus Dominus Vicentius Paglia, Praeses Pontificiae Accademiae pro vita affirmavit: Europa gravi paupertate spirituali laborat, omnes magis soli et fragiliores sumus.

Notícias conclusivas

Agite “pro iustitia sociali et pro primatu dignitatis humanae”. Id est quod Franciscus quaesivit ex iudicibus americanis, participans, superiore die Martis, in fine conventus Vaticani, socialia iura et doctrinam franciscanam. In fine conventus, Papa subscripsit documentum magni momenti de tutela iurium socialium.

Abhinc quinque annos die octavo mensis Iunii, mundus fere steti in conventu Vaticano inter Papam et duos Praesides, Israelis ac Palestinae, Simonem Peres et Mahmoud Abbas, in praesentia Patriarchae orthodoxi ecumenici Bartholomaei primi. Ad hoc eventum recordandum, Coetus internationalis Actionis Catholicae hoc inceptum suscepit hora hodierna tredicesima, quod est “Momentum unum pro pace”. Momentum, dixit Papa die Mercurii superioris, ad experiendum “mundum magis fraternum”.

Die quinto mensis Iunii superioris mortuus est Romae, die ante quam unum et nonagesimum diem natalem expleret, cardinalis Aelius Sgreccia, qui vitam suam in inquisitione atque in bioëthicae educatione totam dicavit. Singularem ob peritiam ab anno bismillesimo quinto ad annum bismillesimum octavum munus praesidis Pontificiae Accademiae pro vita sustinuit. Papa animo grato per nuntium telegraphicum memoravit eius “pretiosam sedulamque operam in tutela fundamentalis boni humanae vitae”.

Finis fit huius editionis, conveniemus iterum die sabato proximo, eadem hora.

Encerramento

08 junho 2019, 12:43