Vatican News
Nuntii Latini - Die XII mensis octobris MMXXI Nuntii Latini - Die XII mensis octobris MMXXI 

Nuntii Latini - Die XII mensis octobris MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Papa Processum Synodalem aperuit: Peritos nos oportet fieri colloquendi
Res sacras persolvens Summus Pontifex die Solis/Dominica in Basilica Vaticana Processum aperuit synodalem, qui duobus annis Synodi Universalis Episcoporum de synodalitate in Civitate Vaticana celebrandae finem faciet. Iam pridie labores instituti erant momento temporis, quo variis testimoniis meditatum est. … In dioecesibus quoque consulationes susceptae sunt, ut congnosceretur, quae condiciones in Ecclesia Universalis reperirentur.

„Animus confirmatur, quod de caeli statu tuendo sermo in  Ecclesia multis verbis fiat“
Cancellaria Foederalis Reipublicae Germaniae, Angela Merkel nomine, die Iovis/quinta Summum Pontificem Franciscum convenit. In colloquio XLV minutorum cum Francisco Papa et de angustiis sicut mutatione caeli condicionum, quae totius orbis terrarum hominibus politicis solvendae sunt, de etiam de illis, quas Ecclesia experitur, locuta est.

Sanctus Irenaeus Lugdunensis titulo Ecclesiae Doctoris praedicabitur
Hoc Summus Pontifex Franciscus eis, qui ad coetum orthdoxo-catholicum de Sancto Irenaeo pertinent, annuntiavit: „Patronus vester titulo Doctoris unitatis ornabitur” Papa prius dixerat. Irenaeus ab anno circiter CXXXV usque ad annum CC post Christum natum Sanctus tricesimus tertius est, quem Ecclesia titulo Doctoris Ecclesiae honorat.

Übersetzung:

12. Oktober 2021

Papst eröffnet Synodalen Prozess: Experten der Begegnung werden
Mit einer feierlichen Messe hat Papst Franziskus an diesem Sonntag im Petersdom den Synodalen Prozess eröffnet, der in zwei Jahren in der Weltbischofssynode im Vatikan zu Synodalität münden wird. Bereits am Vortag wurden die Arbeiten durch einen „Moment des Nachdenkens“ mit verschiedenen Zeugnissen eingeleitet. … Auch auf diözesaner Ebene wird … der Konsultationsprozess eingeläutet, der bis zur Bischofssynode konkrete Erkenntnisse über die Realitäten in der Weltkirche zeitigen soll.

„Ermutigend, dass Klimaschutz in Kirche großes Thema ist"
Bundeskanzlerin Angela Merkel hat am Donnerstag im Vatikan Papst Franziskus getroffen. Bei der Unterredung von rund 45 Minuten sprach sie mit Franziskus über weltweite politische Herausforderungen wie den Klimawandel, aber auch Herausforderungen der Kirche, sagte Merkel im Anschluss vor Journalisten. (7.10.2021)

Der heilige Irenäus von Lyon wird Kirchenlehrer
Das hat Papst Franziskus bei einer Audienz mit Angehörigen des orthodox-katholischen Arbeitskreises St. Irenäus angekündigt: „Euer Patron wird den Titel Doctor unitatis tragen“, nahm der Papst vorweg. … Irenäus lebte von ungefähr 135 bis 200 nach Christus und wird der 37. Heilige, den die Kirche mit dem Titel „Kirchenlehrer" ehrt. (7.10.2021)

12 Oktober 2021, 15:52