Suche

Vatican News
Nuntii Latini Nuntii Latini 

Nuntii Latini - Die III mensis Augusti MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Die III mensis Augusti MMXXI

Papa: Committite vos Deo

Die Solis/Dominica praeterita conventus iuvenum in sanctuario loci „Medjurgorje” appellati in Bosnia Herzegovia siti cepit. Franciscus Papa eos, qui illi intersunt, verbis salutavit, quae Sedes Apostolica die Lunae/secunda in vulgum edidit et quibus notum factum est conventum iuvenum “ad viam Domini ducere posse“.

Quaedam religiosa in Africa nata in Synodo ad consilium adhibebitur

Religiosa Hermenegida Makoro Africa meridiana orta oppressa laetatur de munere, quo in Synodo celebranda fungetur. Se admirari, quod membrum Commissionis de methologia nominata esset, munus autem esse provocationem, quam acciperet, dixit ea, quae prius secretaria fuit Conferentiae Episcoporum Africae meridianae.

De commercium hominum desinendo, de cultura providendi exstruenda

„Die mundano contra hominum commercium omnes voco, ut una cum afflictis adnitamur, ut ratio commercii hominum convertatur in rationem providentiae!” Ad hoc Papa adhortatus est, cum die Veneris/sexta dies contra hominum commercium toto orbe terrarum acta sit.

-------------------------------------------------------------

Papst: Vertraut Euch Gott an

Diesen Sonntag hat das Jugendtreffen im Wallfahrtsort Medjugorje in Bosnien-Herzegowina begonnen. Papst Franziskus sendete den Teilnehmern eine Grußbotschaft, die der Vatikan diesen Montag veröffentlichte. Darin heißt es, das Jugendtreffen habe „die Kraft, auf den Weg zum Herrn“ zu bringen. (2.8.2021)

Afrikanische Ordensfrau berät Synode

Die südafrikanische Ordensfrau Hermenegild Makoro ist überrascht und erfreut über die Rolle, die sie bei der kommenden Bischofssynode haben wird. Ihre Ernennung zum Mitglied der Kommission für Methodologie habe sie überrascht, die Aufgabe sei eine „Herausforderung“, der sie sich stelle, sagte die ehemalige Generalsekretärin der Südafrikanischen Bischofskonferenz. (31.7.2021)

Menschenhandel stoppen, Kultur der Fürsorge aufbauen

Am Welttag gegen Menschenhandel lade ich alle ein, gemeinsam mit den Opfern dafür zu arbeiten, das System des Menschenhandels in ein System der Fürsorge zu verwandeln!" Dazu ruft der Papst anlässlich des Internationalen Tages gegen Menschenhandel an diesem Freitag auf. (30.7.2021)

(vatican news - gw)

03 August 2021, 09:56