Vatican News
Nuntii Latini - Die XIII mensis aprilis MMXXI Nuntii Latini - Die XIII mensis aprilis MMXXI 

Nuntii Latini - Die XIII mensis aprilis MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Papa de pueris abusis: Plus conscientiae et studii necessarium est
Summus Pontifex Franciscus in voto est, ut “atrox malum” abusus sexualis puerorum fortius impugnetur. Symposium „Faith an Flourishing“ die Iovis in interrete Universitate alumnorum „Harvard“ sociam operam praestante inceptum in hoc efficiendum prodest.

Papa: In popularibus etiam civitatibus iura hominum laeduntur
Summus Pontifex adhortatus  est, ut pro hominibus preces effunderentur, qui, cum iura hominum defenderent, ubique terrarum vitam suam ad periculum adducerent. Mensi Aprili Papa praesertim excitat, ut precationes fiant de iuribus hominum defendendis.

 

Papa: „Ne desinamus Iesum quaerere.“
Dies post dominicam Paschatis tempus est significationem resurrectionis perpendere. Hoc Summus Pontifex Franciscus feria secunda Paschatis, quae in Italia „feria secunda Angeli“ appellatur, in mentem revocavit. In sua institutione catechetica precatione „Reginae Caeli“  meridie prolata Papa de modo, quo illi egerunt, qui sepulchrum Iesu vacuum repperant, locutus est.

Übersetzung:

13. April 2021

Papst: Auch in Demokratien gibt es Menschenrechtsverletzungen 
Papst Franziskus hat zum Gebet für Menschen aufgerufen, die weltweit im Kampf für die Menschenrechte ihr Leben riskieren. Der Einsatz für die grundlegenden Menschenrechte steht im Zentrum seines Gebetsaufrufs für den April. (6.4.2021)

Papst über Kindesmissbrauch: Mehr Bewusstsein und Einsatz nötig
Papst Franziskus wünscht sich mehr Einsatz gegen das „tiefgreifende Übel“ des sexuellen Kindesmissbrauchs. Das an diesem Donnerstag startende Online-Symposium unter Beteiligung der Harvard University „Faith and Flourishing“ sei ein Schritt in diese Richtung. (8.4.2021)

Papst: „Nicht müde werden, Jesus zu suchen“
Der Tag nach Ostern ist der Moment, sich die Bedeutung der Auferstehung zu vergegenwärtigen. Daran erinnerte Papst Franziskus am Ostermontag, der im italienischen auch „Montag des Engels“ genannt wird. In seiner Katechese zum Regina Coeli-Gebet am Mittag ging der Papst auf die Reaktion der Menschen ein, die das leere Grab Jesu vorhanden. (5.4.2021)

13 April 2021, 15:51