Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die IX mensis martii MMXXI Nuntii Latini - Die IX mensis martii MMXXI 

Nuntii Latini - Die IX mensis martii MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Papa in Iraquia pro belli terrorisque actorum afflictis oravit
Franciscus Papa, ut modo efficaci in Iraquia iterum ad pacem inter religiones gentesque observandam adhortaretur, die Dominico petivit Musilium, illam urbem, quae vero medius locus civitatis Islamicae, quae voctur, habita nota facta est.

Franciscus Papa publicae rei moderatoribus dixit: „Arma deponenda sunt“
Summus Pontifex Franciscus iter, quod historicum habetur, in Iraquiam faciens tempore meridiano diei Veneris (seu feriae sextae) ad Bagdatum adventus in praetorio Praesidis Bagdatensi primam suam in Iraquia ad rei publicae, religionis societatisque moderatores de pace, verecundia, aestimatione, iuribus et praesidio omnibus religiosis communitatibus praebendis orationem habuit.

 

Benedictus XVI: „Non duo Papae inveniuntur“
Percontatus a quodam diurnario Actorum diurnorum Mediolanensium, quibus nomen est “Corriere della Sera”, Benedictus Papa emeritus Franciscique Papae decessor dixit renuntiationem fuisse “deficilem diiudicationem”, quam autem “plene sui compos faceret”, sibique persuasum esse “bene fecisse” adidit. …

Übersetzung:

9. März 2021

Papst betet im Irak für Opfer von Krieg und Terrorismus
In der eindringlichen Form eines Gebets hat Franziskus im Irak neuerlich für Frieden zwischen Religionen und Ethnien aufgerufen. Er begab sich dazu an diesem Sonntag nach Mossul, der Stadt, die als Hochburg des sogenannten Islamischen Staates zu trauriger Berühmtheit gelangt war. (7.3.2021)

Papst Franziskus an irakische Politiker: „Waffen sollen schweigen“
Papst Franziskus ist am Freitagmittag zu seiner als historisch geltenden Irak-Reise in Bagdad eingetroffen. Im Präsidentschaftspalast von Bagdad hielt er vor Vertretern von Politik, Religionund Gesellschaft seine erste Rede auf irakischem Boden. Franziskus sprach über Frieden, Anerkennung, Achtung, Rechte und Schutz für alle religiösen Gemeinschaften. (5.3.2021)

Benedikt XVI.: „Es gibt nicht zwei Päpste“
In einem Interview des emeritierten Papstes Benedikt XVI. mit der Mailänder Zeitung „Corriere della Sera“ sagt der Vorgänger von Papst Franziskus, dass der Verzicht eine „schwierige Entscheidung“ gewesen sei, die aber „in vollem Bewusstsein getroffen wurde“, und er glaube, dass er „gut gehandelt“ habe. … (1.3.2021)

09 März 2021, 15:18