Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die II mensis februarii MMXXI Nuntii Latini - Die II mensis februarii MMXXI 

Nuntii Latini - Die II mensis februarii MMXXI

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Papa diem universum de senibus in Ecclesia habendum instituet
Franciscus Papa novum diem universum de hominibus natu grandioribus in Ecclesia habendum instituere, qui „avis et senibus“ dedicatus quotannis quarta die Solis (seu Dominica) mense Iulii agatur, in animo habet.

Corde lectae aperto Sacrae Scripturae Verbum Dei vivum fiunt
Sacrae Scripturae thesaurum inexhaustum praestant, ad quem precantes semper decurrere possumus. At Verbo Dei, ne eo quasi instrumento uteremur, „sine condicionibus“ nobis accedendum esse Papa Franciscus die Mercurii (seu die quarta) institutionem catecheticam de oratione pergens eum audientibus dixit.

 

Papa de oecumenismo: Praeiudicatae opiniones et iudicia ferendi cupiditas deponendae sunt
Summi Pontificis vicem, dum vesperae hebdomada precum ad unitatem christianorum fovendam absoluta in Basilica Sancti Pauli extra moenia sita celebrantur, gessit Cardinalis Koch, qui homiliam Papae detulit. In ea Franciscus Papa omnes, qui christiani nomine censentur, hortatus est, ut praeiudicatas opiniones, quae inter eos inveniuntur, deponerent et ne in “vulneribus temporis praeteriti” persisterent. Motum oecumenicum precibus, vero unitatis desiderio nec non nisu omnium, ut omnis humani incommodi non expertes adiuvarentur, vivere.

Übersetzung:

2. Februar 2021

Papst richtet kirchlichen Welttag der Senioren ein
Papst Franziskus richtet für die katholische Kirche einen neuen „Welttag“ ein: Er soll „Großeltern und älteren Menschen“ gewidmet sein und jedes Jahr am vierten Sonntag im Juli begangen werden. (31.1.2021)

Papst: Mit offenem Herz wird Bibel zu lebendigem Wort Gottes
Die Heilige Schrift stellt einen unerschöpflichen Schatz dar, auf den wir stets im Gebet zurückgreifen können. Doch es gelte, sich dem Wort Gottes „ohne Hintergedanken“ zu nähern, ohne es zu instrumentalisieren. Das sagte Papst Franziskus an diesem Mittwoch bei seiner Generalaudienz, bei der er seine Katechesereihe über das Gebet fortführte. (26.1.2021)

Papst zur Ökumene: Vorurteile und Kritiksucht abbauen
Bei der Vesper zum Abschluss der Gebetswoche für die Einheit der Christen in Sankt Paul vor den Mauern wurde der Papst von Kardinal Koch vertreten, der die Papstpredigt verlas: Franziskus ermutigt darin alle Christen, gegenseitige Vorurteile abzulegen und sich nicht auf die „Wunden der Vergangenheit“ zu fixieren. Ökumene lebe aus Gebet, echter Suche nach Einheit und dem vereinten Einsatz für die Leidenden, so der Papst. (25.1.2021)

02 Februar 2021, 15:44