Nuntii Latini - Die III mensis Novembris MMXX Nuntii Latini - Die III mensis Novembris MMXX 

Nuntii Latini - Die III mensis Novembris MMXX

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Ante LXX annos dogma assumptionis Mariae Virginis cum anima corporeque in caelum pronuntiatum est
Septuaginta abhinc annos ipsos Pius XII Summus Pontifex dogma proclamavit Mariam Viginem anima corporeque esse in caelum assumptam. Die primo mensis Novembris anni MIXL in Constitutione Apostolica, quae a verbis „Munificentissimus Deus“ incipit, hanc fidei sententiae definitionem pronuntiavit: „(P)ronuntiamus, declaramus et definimus divinitus revelatum dogma esse Immaculatam Deiparam semper Virginem Mariam expleto terrestris vitae cursu fuisse corpore et anima ad caelestem gloriam assumptam“. Licet in Sacris Scripturis de assumptione Mariae nihil narretur, tamen de ea in traditione Ecclesiae iam longe testimonium perhibitum est.

 

Papa alloquetur eis, qui pietatis causa peregrinantur, exclusis
Ministri sedis pontificiae diurnariis edocendis die Iovis (seu quinta) notum fecerunt Summum Pontificem Franciscum ad tempus in bibliotheca Domus Pontificalis pietatis causa peregrinatores allocuturum esse, cum pestilentia effusa vulgo „Corona“ nuncupata rursus gravior effecta sit et facultate Summum Pontificem salutandi causa adeundi die Mercurii (seu quarta) praeterito mensis XXI Octobris concessa casus etiam „Coronae“ accidisset, ut explanaverunt.

Id, quod Summus Pontifex Franciscus de Europa somniat
„Europa, te ipse reperi! Quae tibi optima sunt, denuo detege!“ His verbis Summus Pontifex Franciscus Praemio quoque Aquensi Caroli Magni honoratus, in quibudam litteris editis usus est, cum Sancta Sedes et instituta Europea per quinquaginta annos sociam sibi operam praestarent. Unioni Europeae pestillentia effusa, quae vulgo  „Corona“ appellaretur, correptae non permitti, ut sua sponte agendo discidia gigneret, sed sua esset concordiam unionemque fortius fovere. Notandum est Papam etiam Europae ordinis saecularis studere. „Aetas, in qua doctrina de sacris institutis praevaluerunt, ad exitum adducta est.”

Übersetzung:

3. November 2020

70 Jahre Dogma: Leibliche Aufnahme Mariens in den Himmel
Genau 70 Jahre ist es her, dass Papst Pius XII. das Dogma der leiblichen Aufnahme Mariens in den Himmel verkündete. Am 1. November des Heiligen Jahres 1950 legte Papst Pius in „Munificentissimus Deus“ die folgende Definition des Glaubenssatzes vor: „Wir verkünden, erklären und definieren es als ein von Gott geoffenbartes Dogma, dass die Unbefleckte, allzeit jungfräuliche Gottesmutter Maria nach Ablauf ihres irdischen Lebens mit Leib und Seele in die himmlische Herrlichkeit aufgenommen wurde.“ In der Bibel steht zwar nichts von einer Himmelfahrt Marias, doch in der kirchlichen Tradition ist die Himmelfahrt seit langem bezeugt. (1.11.2020)

Papst hält Generalaudienzen wieder ohne Pilger
Papst Franziskus wird bis auf Weiteres seine Generalaudienzen wieder aus der Bibliothek im Apostolischen Palast abhalten. Das gab das vatikanische Presseamt an diesem Donnerstag bekannt. Hintergrund der Entscheidung ist die erneute Verschärfung der Coronavirus-Pandemie – aber auch die Tatsache, dass es bei der Generalaudienz vom vergangenen Mittwoch, 21. Oktober, einen Corona-Fall gegeben habe, lässt sich dem Statement entnehmen (29.10.2020)

Papst Franziskus: Mein Traum von Europa
„Europa, finde zu dir selbst! Entdecke deine Ideale wieder!“ Das schreibt Papst Franziskus, der auch Träger des Aachener Karlspreises ist, in einem heute veröffentlichten Brief anlässlich der 50-jährigen Zusammenarbeit zwischen dem Heiligen Stuhl und den europäischen Institutionen. Angesichts der Corona-Krise dürfe die EU nicht der „Versuchung von Alleingängen“ und „Spaltung“ verfallen, sondern solle auf mehr Solidarität setzen. Bemerkenswert ist, dass der Papst auch für ein „gesund säkulares Europa“ eintritt: „Die Zeit des Konfessionalismus ist vorbei.“  (27.10.2020)

Danke, dass Sie diesen Artikel gelesen haben. Wenn Sie auf dem Laufenden bleiben wollen, können Sie hier unseren Newsletter bestellen.

03. November 2020, 11:45