Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die XXVII mensis Octobris MMXX Nuntii Latini - Die XXVII mensis Octobris MMXX 

Nuntii Latini - Die XXVII mensis Octobris MMXX

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Papa Marianarum quaestionum peritis dixit: „Mundus sine matribus expers est posteritatis“
Discrimen, in quo morbi, qui vulgo „corona“ appellatur“, causa nunc versaremur, quodammodo esse „tempus Mariae“ Franciscus Papa die Saturni in Citivate Vaticana dixit, postquam magistros univeritatisquae studiorum alumnos Pontificae Facultatis Theologicae, cui nomen est „Marianum“ in Urbe admisit. Quod Franciscus Papa verbis „tempus Mariae“ denotavit, id Marianarum quaestionum peritis in auditorio congregatis explicavit exposuitque.

 

Sedes Apostolica providet, ut tempore pestilentiae effusae indulgentia diei commemorationis Omnium Defunctorum facilius obtineatur
Christifidelibus ampliore facultates indulgentias obtinendi mense Novembris omnium fidelium commemoraturis Sedes Apostolica praebuit. Hoc constitutum est quodam decreto a Poenitentiaria Apostolica die Veneris (seu feria sexta) publici iuris factum.

„Pacis indigemus! Pluris pacis!“
Franciscus Papa, cum quidam ad diversas religiones pertinentes pacis causa in Capitolio in Urbe sito convenissent, populorum gubernacula moderantes, fideles hominesque bonae voluntatis totius orbis terrarum ad pacem fovendam adhortatus est. „Pacis“, inquit, „indigemus! Pluris pacis!“ – Patriarcha Bartholomaeo Contantinopolitano Praesideque Concilii Ecclesiae Protestanticae Germaniae, Hendrico Bedford-Strohm nomine, atque Praeside Rei Publicae Italiae, Sergio Mattarella nomine, qui invitati erant, adstantibus. At multi invitati non advenire potuerunt effusae pestilentiae causa.

Übersetzung:

27. Oktober 2020

Papst an Mariologen: „Eine Welt ohne Mütter hat keine Zukunft“
Die derzeitige Corona-Zeit ist im Grunde „die Zeit Mariens“. Das sagte Papst Franziskus an diesem Samstagmittag im Vatikan. Er empfing Dozenten und Studentinnen und Studenten der Päpstlichen Theologischen Fakultät „Marianum“ in Rom. Was Franziskus genau mit „Zeit Mariens“ meinte, erläuterte er in seinen Ausführungen in der Audienzhalle an die „Experten der Mariologie“. (24.10.2020)

Vatikan erleichtert in Pandemie-Zeit Erhalt des Allerseelen-Ablasses
Der Vatikan bietet Gläubigen für den Monat November zusätzliche Möglichkeiten zur Erlangung von Ablässen im Zusammenhang mit Allerseelen an. Das geht aus einem Dekret der Apostolischen Pönitentiarie hervor, das an diesem Freitag veröffentlicht wurde. (23.10.2020)

Interreligiöses Treffen: „Wir brauchen Frieden! Mehr Frieden!"
Papst Franziskus hat beim interreligiösen Friedenstreffen auf dem Kapitol in Rom einen Friedensappell an Regierende, Gläubige und alle Menschen guten Willens auf der ganzen Welt gerichtet. „Wir brauchen Frieden! Mehr Frieden!“, sagte das Kirchenoberhaupt. Unter den Gästen waren Patriarch Bartholomaios von Konstantinopel und der EKD-Ratsvorsitzende Heinrich Bedford-Strohm. Auch Italiens Staatspräsident Sergio Mattarella nahm teil. Viele Gäste konnten wegen der Corona-Pandemie nicht anreisen. (20.10.2020)

27 Oktober 2020, 15:45