Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die XX mensis octobris MMXX Nuntii Latini - Die XX mensis octobris MMXX 

Nuntii Latini - Die XX mensis octobris MMXX

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Papa: Fames funesta est et hominum dedecus
Fames toto terrarum orbe dispersa eradicanda est! Remedium esse posse quandam massam bonorum communem, in qua pecuniae colligerentur, quibus toto terrarum orbe armorum fabricatio usque ad hoc tempus facta esset. Quibus verbis Franciscus Papa, quippe cum Institutum Nationum Unitarum pro Alimentis et Agrorum Cultura compendiariis litteris FAO appellatum ante LXXV annos conditum esset, televisifice usus est.

Semeraro novus nominatus est Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus
Episcopus Marcellus Semeraro, adhuc usque Concilii Cardinalium praeses, novus accepit munus: Franciscus Papa episcopum Albani, oppidi prope Romam siti, die Iovis (feria quinta) novum constituerat de Causis Sanctorum  Congregationis Praefectum.

Franciscus Papa sensum de oris integumentis gerendis spatioque observando rogavit
Summus Pontifex Franciscus, cum pestilentia vulgo „Corona“ appellata amplius effunderetur, ad orum integumenta gerenda spatiumque observandum adhortatus est. … Iterum angor animi gignitur, quod numerus morbifero viro vulgatorum non solum in Italia, sed etiam in aliis regionibus accrescat. In Civitate quoque Vaticana paucis iam ex diebus homines obligatione tenentur, ut orum integumenta sub divo etiam gerant.

Übersetzung:

20. Oktober 2020

Papst: Hunger ist Tragödie und Schande für die Menschheit
Schluss mit dem weltweiten Hunger! Abhilfe könnte ein weltweiter Fonds schaffen, in den Gelder fließen, die weltweit bislang für den Erwerb von Waffen verwendet werden. Das sagt Papst Franziskus in einer Videobotschaft zum 75. Jahrestag der Gründung der Welternährungsorganisation FAO. (16.10.2020)

Semeraro neuer Präfekt der Heiligen-Kongregation
Der bisherige Sekretär des Kardinalsrates, Bischof Marcello Semeraro, bekommt eine neue Aufgabe. Papst Franziskus hat den bisherigen Bischof von Albano in der Nähe von Rom am Donnerstag zum neuen Präfekt der Kongregation für die Heilig- und Seligsprechungen ernannt. (15.10.2020)

Franziskus bittet um Verständnis für Maskenpflicht und Abstand
Papst Franziskus hat angesichts der andauernden Corona-Pandemie zum Tragen von Schutzmasken und Abstandhalten aufgerufen. … Die Infektionszahlen in Italien wie in anderen Ländern steigen erneut besorgniserregend an. Auch im Vatikan besteht seit einigen Tagen eine Pflicht zum Tragen der Masken auch im Freien. (14.10.2020)

20 Oktober 2020, 15:30