Vatican News
Nuntii Latini - Die 15 mensis septembris 2020 Nuntii Latini - Die 15 mensis septembris 2020 

Nuntii Latini - Die 15 mensis septembris 2020

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Die XV mensis Septembris MMXX

Sedes Apostolica: Sancta Missa in interrete emissa participationem ipsam non substituit
In quibusdam litteris ad praesides Conferentiarum Episoporum missis Robertus Cardinalis Sarah inculcavit ad suetos rerum casus rediendum esse, si graves valetudinis condiciones morbo contagioso latissime propagata exortae id sinerent. Praefectus Congregationis de cultu et disciplina sacramentorum participationem Sanctae Missae instrumentis comminicationis socilis effectam corporis participationi non similem esse scripsit.

Papa de quaestione migrationis: „Nobis omnibus hac in re onus imponitur“
Franciscus Papa denuo monuit, ne aequis animis ferremur migrantes casibus concuti. Die Iovis (feria quinta) in Civitate Vaticana dixit: “Provocationes variae sunt, et nobis omnibus hac in re onus imponitur.” Eos, qui inceptum Europaeum „Snapschot From The Borders“ susceperunt, alloquendi causa admissos ad „novam humanitatis rationem“ adhortatus est.

Episcopus Meier et Cardinalis Hollerich Summum Pontificem visitaverunt
Novus Augustae Vendilicorum Episcopus Bertram Meier una cum Cardinali Luxumburgensi Ioanne Claudio Hollerich, praeside Commisionis Episcoporum Unionis Europeae (Comece), die Iovis (feria quinta) a Summo Pontifice Francisco privatim loquendi causa admissus est. … Episcopus Meier vix nominatus declaraverat se inter Ecclesiam in Germania sitam et Sedem Apostolicam intercessurum esse. Sedem enim Apostolicam bene cognoscit, cum Episcopus Meier, qui in vico, qui vulgo Buchloer appellatur, natus est, ab anno MIMXCVI usque ad annum MMII parti theodiscae Secretariatus Status praefuerit.

Übersetzung:

15. September 2020

Vatikan: „Virtuelle“ Messe ersetzt nicht die persönliche Teilnahme
In einem Brief an die Vorsitzenden der Bischofskonferenzen bekräftigt Kardinal Robert Sarah die Notwendigkeit zur „Normalität des christlichen Lebens zurückzukehren“, wo der durch die Pandemie verursachte Gesundheitsnotstand dies zulässt: Die Teilnahme an der Messe mit Hilfe von Medien sei nicht mit der physischen Teilnahme in der Kirche vergleichbar, so der Präfekt der Kongregation für den Gottesdienst und die Sakramentenordnung. (12.9.2020)

Papst zu Migration: „Wir sind hier alle gefragt“
Papst Franziskus hat erneut dazu aufgerufen, angesichts des Schicksals von Migranten und Flüchtlingen nicht gleichgültig zu bleiben. „Die Herausforderungen sind vielfältig und wir sind hier alle gefragt“, sagte er am Donnerstag im Vatikan. Bei der Audienz für die Akteure des europaweiten Projekts „Snapshots From The Borders“ warb er für einen „neuen Humanismus“. (10.9.2020)

Besuch beim Papst: Bischof Meier und Kardinal Hollerich
Der neue Bischof von Augsburg, Betram Meier, war an diesem Donnerstag zur Privataudienz im Vatikan. Ebenso empfing Franziskus den Vorsitzenden der EU-Bischofskommission Comece, den Luxemburger Kardinal Jean-Claude Hollerich. … Bischof Meier hatte nach seiner Ernennung unter anderem erklärt, er wolle zwischen Deutschlands Kirche und Rom vermitteln. Der Vatikan ist für ihn dabei kein Neuland: So stand der gebürtige Buchloer von 1996 bis 2002 der deutschen Abteilung im Staatssekretariat leitend vor. (11.9.20209)

15 September 2020, 08:51