Suche

Vatican News
Nuntii Latini - Die XXXI mensis Decembris MMXIX Nuntii Latini - Die XXXI mensis Decembris MMXIX 

Nuntii Latini - Die XXXI mensis Decembris MMXIX

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

In familia inter nos colloquamur oportet
Franciscus Papa die Dominica seu Solis, festo nempe Sanctae Familiae, postquam precem „Angelus Domini“ in area Petriana protulit, ne tacentes cibum sumeremus necque in telephonum portabile intueremur, sed in familia inter nos colloqueremur,  monuit. Sanctam Familiam „una voce respondisse“ eis, quae Deus vellet, Papa in sua institutione catechetica familiae Iesu terrenae ex integro dedicata docuit.

Quaedam Ecclesia Unita calendarium Gregorianum assumere vult
Antistes Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainensis studet, ut festum Nativitatis Domini a die 7 mensis Ianuarii ad diem 25 mensis Decembris transferatur. „Viae nobis quaerendae sunt, ubi ad Calendarium Gregorianum transeamus“ Archiepiscopus Maior Kioviensis Swjatoslaw Schewtschuk nomine die Iovis seu quinta interrogatus dixit, ut a quibusdam Ecclesiae Graeco-Catholica Ucrainensis communicatum est.  Ne unitas Ecclesiae instauratione calendarii deleretur, actionibus coniunctis procedendum esse. „Nativitatem Domini celebrare non est, quod ad certum diem constitutum pertinet“ Archiepiscopus Maior Schewtschuk exposuit, sed potius interesse, ut certus eventus celebraretur, „Dei praesentia in nobis“.

Secretarius Generalis Unitarum Nationum Conventus Summum Pontificem Franciscum praedicavit
Unitas Nationes fore sperare, ut una cum Sede Apostolica naviter operam sociam dare possent Antonius Guterres unitarum Nationum Conventus Secretarius Generalis a diunariis percontatus dixit. Ad quaestiones, quae ad rerum naturae inquinamentum et paupertatem totius mundi petinerentt, fortem vocem eius audiri, subiunxit expectationem exprimens se Papam mox in Civitate Vaticana conventurum esse.

Übersetzung:

31. Dezember 2019

In der Familie miteinander sprechen
Nicht schweigend am Tisch sitzen und aufs Handy starren, sondern sich in der Familie miteinander austauschen: dieser aus dem Leben gegriffene Appell kommt an diesem Sonntag, dem Fest der Heiligen Familie, von Papst Franziskus. Er äußerte sich beim Angelus auf dem Petersplatz. Die Heilige Familie, so Franziskus in seiner auf die irdische Familie Jesu konzentrierten Katechese, stelle eine „einstimmige Antwort“ auf den Willen Gottes dar. (29.12.2019)

Unierte Kirche will Gregorianischen Kalender übernehmen
Das Oberhaupt der griechisch-katholischen Kirche der Ukraine strebt die Verlegung des Weihnachtsfests vom 7. Januar auf den 25. Dezember an.  „Wir müssen nach Wegen suchen, um zum Gregorianischen Kalender überzugehen“, sagte der Kiewer Großerzbischof Swjatoslaw Schewtschuk nach Kirchenangaben am Donnerstagabend in einem Interview. Damit die Kalenderreform nicht die innere Einheit der Kirchen zerstöre, müsse dieser Schritt gemeinsam erfolgen. „Weihnachten zu feiern - das ist keine Frage des Datums“, so Schewtschuk. Es gehe vielmehr darum, ein bestimmtes Ereignis zu erleben, „Gottes Gegenwart unter uns“. (28.12.2019)

UNO-Generalsekretär würdigt Papst Franziskus
Die Vereinten Nationen hoffen auf eine engere Zusammenarbeit mit dem Vatikan. Das hat UNO-Generalsekretär Antonio Guterres jetzt in einem Interview angedeutet. Der Papst sei hinsichtlich vieler globaler Probleme wie der Klimakrise und Weltarmut eine „starke Stimme“, so Guterres in einem Interview. Er will den Papst bald im Vatikan treffen. (16.12.2019)

31 Dezember 2019, 13:34